Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

DILECTIONI DEI ET CHBISTI NIHIL PRAEPONENDVM.

In Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui amat patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui amat filium. aut filiam super me non est me dignus: et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. Item Paulus apostolus ad Romanos: Quis nos separabit a caritate Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his omnibus supervincimus pro eo qui dilexit nos.

VOLVNTATI NON NOSTRAE SED DEI OBTEMPERANDVM.

In euangelio secundum Iohannem: Non descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit. Item secundum Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: uerum tamen non quod ego uolo, sed quod tu. Item in prece cottidiana: Fiat uoluntas tua in caelo et in terra. Item secundum Matthaeum: Non omnis qui mihi dicit: Domine Domine, introibit in regnum caelorum, sed is qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse introibit in regnum caelorum. Item secundum Lucam: Ille autem seruus qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit uoluntati eius uapulabit multas. Item in epistula [*]( 2 Deut. 6, 5. 4 Matth. 10,37 sq. 8 Rom. 8,35 sq. 14 10. 6, 38. 16 MattL 26,39. 18 Matth. 6,10. 19 Matth. 7,21. 22 Luc.12, 47. ) [*]( 2 diligis W 3 de tota uirtute et anima tua M item om. WLMB. (Uem 17) 4 aut matrem om. WL 5 super] plus quam B et] aut B 6 accepitii1 7 meus discipulus] me dignus B paulus apostolus A, in epistula ( is L) pauli WLMBv 8 caritate] agape L, sed s. I. m. 2: dilectione 9 angustiae L famis AW 10 propter te] causa tui VLMBv mortiflcamnr A, occidimur WLMBv 11 aestimati A, de- potati WLMBv sicut B occisionis A, uictimae WLMBv 12 pro eo] propter eum W qui] quod MLB 14 discendi AL 18 coctidiana 41 tna sicnt e 19 in enangelio secnndum A, cata WLMBv 20 dicit mihi M regnoJS1 2lia]hiaAWlB etipseZ introiuit A 22 item OM. LM 23 cognuscit A, cognosoet B 24 napnlanit A nraltis v item om. WMBv )

134
Iohannis: Qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum.

FVNDAMENTVM ET FIKMAMENTVM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.

In psalmo CX: Initium sapientiae timor Domini. Item in Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum. Item in Prouerbiis: Beatus homo qui metuit omnia per timorem. Item apudEsaiam: Et super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Item in Genesi: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi: Abraham Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit : noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam. nunc enim cognoui quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in psalmo secundo: SeruiteDomino in timore et exultate ei cum tremore. [Item in Deuteronomio Dei uox ad Moysen: Conuoca ad me populum, et audiant uerba mea ut discant amare me omnes dies quos ipsi uiuent super terram. Item in Hieremia: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo in domum Israel et in domum Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum adprehendi manum illorum educere illos de terra Aegypti, quia [*]( 1 I Io. 2,17. 4 Ps. 110,11. 6 Prou. 28,14. 7 Es. 66, 2, 9 Gen. 22, 11 sq. 14 Ps. 2,11. 15 Dent. 4,10. 18 Hier. 38 31-34. 37 et 39, 37-41. ) [*]( 3 timorem dei A, in timore M 4 CX] CYIIIIM sapientiae] patientiae B dei LB 5 metuere] timere ex timore W m. 2 dominum M 6 item om. WLMB paroemiis eius W, parboemiis eiusdem LMv, parhoemiie B homo est WLMBv metuitJ., ueretar WLMBv timorem A, metam WLMBv 7 aput W a. 1. m. 2 8 quietem M\', mansnetum B uerba mea A, sermones meos WLMBv; cfr. test. III 5 9 eum] illum W 10 altertm abraham om. M 11 imponere] inicereM super) in M 12 dñm dili W et om. L 14 ei] om. LMB , i W cum AW, inLMBv tremore A sed re add. m. 2 15 item....p. 138 l. 21 nominis mei quae e dudbus codd. primus recepit Bcdueius solus exhibet W 16 amare W, timere v, tpofieiaatu LXX 17 omnibus diebus v in W, apud v hieremiam Wv 18 consumabo W in domum — in domum W, super domum — in domo v 21 illos] eos v quia] qui W )

135
non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eorum, dicit Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel. post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in sensum illorum et in corda illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et ipsi erant mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: cognosce Dominum, quia omnes me scient a minimo usque ad maximum illorum, quia propitius ero iniquitatibus illorum et peccatorum eorum non ero memor amplius. si exaltatum fuerit caelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. ecce ego congregabo eos ex omni terra qua disparsi illos in ira et in furore meo et in exacerbatione magna et conteram illos in locum istum et relinquam eos in pauore, et erunt mihi in plebem, et ego ero illis in Deum, et dabo illis uiam alteram et cor aliud ut timeant me omnibus diebus in bonum illis cum filiis suis, et consummabo eis testamentum aeternum quod non auertam post illos, et timorem meum dabo in cor illorum ut non discedant a me et uisitabo super illos benefacere illis et plantare eos in terra sua in fide et in omni corde et in omni animo. Item in Apocalypsi: Etuiginti quattuor seniores in conspectu Dei sedentes in thronis suis ceciderunt supra facies suas et adorauerunt Deum dicentes: gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae sunt, et uenit ira tua et tempus quo de mortuis iudicetur et detur merces semis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et disperdere eos qui corruperunt terram. [*]( 20 Apoc. 11,16 sq. ) [*]( 1 non om. W 2 quod disponam om. W 3 legem meam in sensu eorom scribam illam v 5 non om. W 6 scient me v minore v 7 eorum r proprius W 8 eorum\'v 10 at] ante W 12 dispersi n 13 exacerbatio W 14 eoa] illos v ego om. v 16 bonum illis W, bono v; cf. LXX 18 meum om. v eorum v ut ex et W 19 eos] illos v 20 omni corde...animo m. 2 add. in W item] et W 21 dei om. v sedentis W 26 mercis W et (ante tim.) om. v 27 pus- rillis W )
136
Item illic: Et uidi alium angelum uolantem medio caelo habentem euangelium perenne euangelizare sedentibus super terram et in omnes nationes et tribus et linguas et populos dicentem uoce magna: timete Deum et date ei honorem, quoniam uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum. Item illic: Et uidi quasi mare uitreum mixtum igni, et uictores bestiae et imaginis eius, et numerus nominis eius CXLIHI stantes supra mare uitreum habentes citharas Dei et cantantes canticum Moysi serui Dei et canticum agni dicentes: magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, iustae et uerae uiae tuae sunt, rex gentium. quis non timeat et det honorem nomini tuo, quia solus pius et quoniam omnes nationes uenient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iustitiae tuae manifestatae sunt. Item in Daniele: Fuit uir habitans in Babylone, cui nomen erat Ioachim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchiae formosam ualde et timentem Dominum: et erant parentes eius iusti et docuerunt filiam suam secundum legem Moysi. Item in Daniele: Et sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non est hoc tempore princeps neque propheta neque potestas neque dux neque holocausta neque hostia neque oblatio neque thus neque locus sacrificare coram te hodie et inuenire misericordiam a te, sed in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocaustos uictimas arietum et taurorum et quasi multa milia agnorum qui sunt pinguissimi. sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur potestas haec, quoniam non erubescent qui confidunt in te. et nunc sequimur te ex toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam. ne nos in obprobrium tradas, sed fac [*]( 1 Apoc. 14, 6 sq. 6 Apoc. 15,2 sq. 15 Susanna 1-3. 18 Preces Asar. 13 sq. ) [*]( 1 illic] ibi W per medium caelum 11 3 dicens in uoce W 6 illic] ibi W 7 uictores] pascentes v et imaginis] cum agnis v 9 cantant v canticum moisi serui dl W B.l. m. 2 14 manifeste Wx item] et W danielum W 15 babylonia v 16 celchiae W 17 deum v 18 danielo W 20 prophetes v neque potestas om. v 21 neque oblatio neque hostia v 22 hodiae W, om. 11 sed] et v 23 habere W holocausti v 25 consummetur W 26 haec] illorum v 27 te ez om. v te om. v 28 tuam uidere W )
137
nobiscum secundum tranquillitatem tuam et secundum amplitudinem misericordiae tuae. Et iterum: Et rex uehementer gauisus est et iussit Danielem de lacu leonum eici, et nihil illi nocuerunt leones, quia confidebat et credebat Deo suo. et iussit rex: et duxerunt illos homines qui accusauerant Danielem et miserunt illos in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. et antequam peruenirent in pauimentum lacus, adprehensi sunt a leonibus et omnia ossa eorum conminuerunt. tunc Darius rex scripsit : omnibus gentibus, tribubus, linguis, qui sunt in regno meo: pax sit uobiscum a facie mea. censeo ego ut omnes qui sunt in regno meo sint timentes et trementes Deum summum cui seruit Daniel, quia ipse est Deus uiuus et permanet in saecula, et regnum eius non transibit, et dominatio eius in perpetuum ambulabit, et saluos faciet et facit signa et prodigia et mirabilia in caelo et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum. Item in Michaea: In quo adsequar Dominum et adprehendam Deum meum sublimem. si adprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis, in uitulis anniculis, si accepto fauet Dominus in milibus arietum aut in decem milibus caprarum pinguium, aut dabo primitiua mea impietatis fructum uentris mei, peccatum animae meae. renuntiatum est tibi, homo, quod bonum aut quid Dominus exquirat aliud nisi ut facias iudicium et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. uox Domini in ciuitate inuocabitur, et timentes nomen eius saluabit. Item in Michaea: Pasce populum tuum in uirga tua, oues [*]( 2 Dan. 6, 24-28. 16 Mich. 6,5-9. 25 Mich. 7, 14-18. ) [*]( 1 tranquillitatem] misericordiam W amplitndinem] multitudinem n 2 tuae libera nos v et iterum] item illic v 3 danihelum W ei v 4 crediderat in v perdnxernnt v 5 accusauer danihelum W 6 lacil W\' 9 tribus Wl et linguis quae v; cfr. LXX 10 ego] et ago 11 hi omnes v 11 summum deum v 12 dominus v permanens v 13 ambulabit scripsi, ambulabat W, ambnlat v 14 saluos faciet et] solus v et (ante mir.) om. W 15 danihelum W micheam W 16 deum...1.17adprehendamom. v 19 arietum... milibus om. v 21 tibi est v quid] quod v 22 exquirit v 24 saluabit] add. W: in oratione ambacmn: dns exandiui auditu tuum et timui: consideraui opera tua et expaui in medio duorum animalium (Hab. 3,2) 25 michean W tuam om. W )
138
hereditatis tuae, inhabitantes conualle in medio Carmelo. parabunt Basanitin et Galaditin secundum dies saeculi et secundum dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia. uidebunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent manus in os suum. aures eorum exsurdabuntur, et lingent puluerem quomodo serpentes trahentes terram, conturbabuntur in conclusione sua, ad Dominum Deum suum expauescent et timebunt abs te. quis Deus quomodo tu eleuans iniustitiam et transgrediens impietates? EtinNahum: Montes commoti sunt ab eo et colles contremuerunt et denudata est terra ante faciem eius et omnes qui inhabitant illam. a facie irae eius quis sustinebit et quis resistit in ira animi ipsius ? animatio ipsius fluere facit principatus et petrae dissolutae sunt ab illo. bonus Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae et cognoscens illos qui eum timent. Item in Aggaeo: Et audiuit Zorobabel filius Salathiel de tribu Iuda et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes qui superfuerunt de populo uocis Domini Dei sui et uerbum Aggaei prophetae, quoniam misit illum Dominus ad illos, et timuit plebs a facie Dei. Item in Malachiel: Testamentum meum fuit cum uita et pace, et dedi illis timorem timere me a facie nominis mei]. Item in psalmo XXXIII: Timete Dominum, sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Item in psalmo XVIII: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. [*]( 9 Nah. 1, 5 sq. 15 Agg. 1, 12. 19 Mal. 2, 5. 21 Ps 33,10. 23 Ps. 18, 10. ) [*]( eo a 1 et habitantes separatim v conualle seripsi, conuelle v, nielli W co et u m. 2; cf. LXX. ϰατασϰηνοῡντας xaa\' laurovs δϱυμὸν ἐν μέσψ TOV xappqlov 2 basanim et galadim v 3 et mirabilia W 5 eorum] illorum v 6 conturbabuntur et lingent puluerem v 7 expauiscuntTF 8 leuana W1 9 naum W 11 illa W qui W 12 animatio ipsins W s. I. m. 2 14 cognoscent W 15 item]\'et W 16 salathiel fllius W iusus iosadech (filius om.) W 17 uoces v 18 et u. a. prophetae om. v 19 item om. W 20 meum om. v uitate pace W dedit W 21 item om. W 22 deum A omnes sancti Bv nihil deestA, non est inopia(inopia B) WLMBv timentibus eum AB, eis qui eum metuunt (metuunt eum W) WLMv 23 dei B sanctus permanens A, castus perseuerans WLMBv 24 saecula saeculorum LMBv )
139

NON TEMERE DE ALTERO IVDICANDVM.

In euangelio secundum Lucam: Nolite iudicare ne iudicemini: nolite condemnare ne condemnemini. Item ad Romanos: Tu quis es qui iudices alienum seruum ? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus iterum statuere eum. Item illic: Quare inexcusabilis es, o homo. in quo enim de alio iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. speras autem tu qui iudicas eos qui talia agunt et eadem facis, quia ipse effugies iudicium Dei? Item ad Corinthios prima: Et qui se putat stare uideat ne cadat. Item illic: Si quis se putat scire aliquid, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire.