Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
ApudMicheam: Et tu Bethleem domus illius Effrata numquid exigua es, ut constituaris in milibus Iuda ? ex te mihi procedet, ut sit princeps apud Israel, et processiones eius a principio, a diebus saeculi. Item in euangelio: Et cum Iesus natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum ? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare illum.
Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei cui reuelatum est? adnuntiauimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines. homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem: quia auersa est facies eius, inhonoratus est et non est conputatus. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus esse illum in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. [*]( 4 Mich. 5, 1. 7 Matth. 2, 1 sq. 13 Es. 53, 1 sq. ) [*]( 2 soluere septem Bv signacula] signa LMv 3 betlem A, bethlcm ML (item 1. 4), bethlehem idem B 4 michean M illius om. Mo ephratha LMB, efretanum A numquid MB, quid A, num L, non u 5 proeedit A 6 procossionis AB, in margine tn. 2 add. in M 7 a om. L 8 iudeae B, iudaee L, iudae AM; cf. test. II29 herodes M1 9 uenerunt 3t, aduenerunt ALB; cf. 1. c. hierusolima A, ierosolima B, «thierusolymam M fab eras.) 11 et ecce A uenimus cum muneribus v, 14 domiuiLv; xvolov LXX adnuntiatum est B 18 ferre] terrae L iniirmitatem B 19 conputatus conputatus A 20 portauit ex portat M m. 2 doleuit ex dolet M m. 2 essc ex illum B illum esse v 22 fatinora M 23 doctrine M et liuore v -nos sanati A (ἡμεῑς ἰάϑημεν LXX), omnes sanati B, sanati LMo. )
In Sapientia Salomonis: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum: quoniam dissimilis est aliis uita illius, et mutatae sunt uiae eius. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum. uideamus ergo, si sermones eius ueri sunt, et temptemus, quae euentura sunt illi. contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt et errauerunt: excaecauit enim illos malitia ipsorum et nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam: Videte, quomodo iustus perit, et nemo intellegit, et uiri iusti tolluntur, et [*]( 1 Phil. 2, 6 sq. 11 Sap. 2, 12-17. 19-22. 24 Es. 57, 1 sq. ) [*]( 1 apostolus om. LMBv 2 rapina A semet ipsum Lv; cf. test. in 39 3 inaninit MB similitudinem MBv hominum Lv 4 ut Let Ms. I. m. 2 obaedicns A, obediens Bv 6 ut sit **• L, quod est v 7 omnes ALBM1, omne M*v genus A curuentur M, Rectatur a et (ante terrestrium) om. LBv 8 iesus christus Bv 9 doi patria est B 10 iustus ABM? 8. l., christus LMl 11 solomonis dicit MB 12 inntilis A, insuauis LMBv: δύσχϱηστος LXX traductionem B 16 uiae ex uitae L eius.4, illivsLMBv 17 et continet MBv 18 profert M 19 habere M 8. I. m. 2 ante patrem, patrem se habere Bv eius A, illiusXMBv sint Bl 20 uenturaXBr tormenta L1 21 et prob. pat eius om. M 22 eius A, illius LBv 23 et excaecauit L )
Apud Esaiam: Sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est: natiuitatem autem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius et ipsos diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima eius, et inter facinerosos deputatus est. et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam prophetam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc uidi meditationes eorum. ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius, et nomen eius non erit in memoria amplius. Item in Exodo dixit Dominus Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ouem per domos tribuum, ouem sine uitio, perfectum, masculum, anniculum erit uobis. ab agnis et haedis [*]( 3 Ex. 23, 7. 4 Matth. 27, 3 sq. 8 Es. 53, 7-9 et 12. 18 Hier. 11,18 sq. 23 Ex. 12, 3 et 5 sq. ) [*]( 1 iustitiae B saluatus L et erit Lv, erit enim MB 3 in euangelio om. B 4 paenitentia ductus iudas B ductus] actus A 6 qui ex quod L 7 passionis eius B 8 oues A ductus MB 9 tondente se MBv, tondentem A sed m eras aperit L, apperuit M in faumilitate add. m.2inM 10 autem om. Ba 11 ennarabit A, enarrauit MB 12 abductus Lltf, ex adductus A m. 1, adductus Bv seppultura A1 13 quia] qui B 14 insidias ore suo] dolus fuit in ore eius M deuidet A 17 facinorii A 18 prophetam om. LMBv 20 ad uictimam om. B 21 in panem] pane A; cf. test. II20 eradicemusB, tollamus M a] deM terram L 22 memoriam ALMl 23 dixit dominus otn. LMBv 24 domos om. M, domum B tribum M 25 annicnlus M I et om. L ab haedis M Bv )
Apud Esaiam prophetam sic dicit Dominus: Ecce ego inmitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum: et qui crediderit in eum non confundetur. Item in psalmo CXVII: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. a Domino factus est hic et est mirabilis in oculis nostris. hic est dies, quem fecit Dominus: exultemus et laetemur in eo. o Domine, saluum me fac, o Domine, bene prospera. benedictus qui uenit in nomine Domini. Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. ortus nomen est ei: quoniam lapis, quem dedi ante faciem Iesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt. Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis. Item apud Iesum Naue: Et accepit lapidem magnum et statuit eum illic contra Dominum et ait Iesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste audiuit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad uos hodie: et erit ipse uobis in testimonium in nouissimo dierum, quando recesseritis a Deo uestro. Item in Actibus apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israel: ecce nos hodie interrogamur a uobis super benefacto hominis infirmi, in [*]( 1 Io. 1, 29. 5 Es. 28,16. 8 Ps. 117, 22 sq. 13 Zach. 3, 8 sq. 16 Deut. 27, 8. 17 Ios 24, 26 sq. 23 Act. 4, 8 sq. ) [*]( 2 uidet L, uidi A I iohannis A iesu Ml ecce agnus dei om. A 3 et ecce v aufert Bv, tollit M 5 prophetam om. LMBv 6 sion om. A 7 mundum summum A 8 lapidem AB, lapis LMv reprobarunt L1 10 factum M hic] iste Lv, istud M sed ud in rcw. et est om. A in ras. mirabilis AMI, mirabile M2 B, admirabilis Lv hic est] haec est AM, iste LBv quam M 11 laetemur] iucundemur Lv eo MlLB, ea AMl saluum...prospera om. M saluum me fac AB, salua igitur I/v 12 bene prospera AyB, bene prosperare A1, dirige igitur Lv benedictus est LMB 14 ortus] oriens Mv ei estLB 15 oculis B 16 scribe B 17 iesu ALM 20 audit AL deo B 21 et om. L 22 actis LMB 23 petrus petrus princeps A israel audite Mv )
Apud Danihelem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio eius imaginis metuenda et elata stabat contra te: cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea aut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus, ita ut nihil remanserit in illis, et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus et inpleuit totam terram.
Apud Esaiam: Erit in nouissimis temporibus manifestus mons Domini et domus Dei super uertices montium et exaltabitur super colles, et uenient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et nuntiabit nobis uiam eius, et ambulabimus in illa. de Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem: et iudicabit inter gentes et redarguet populum [*]( 5 Dan. 2, 31 sq. 19 Es. 2, 2 sq. ) [*]( 5 danihelam AMl, danihel LB etcce M 6 eius] huius M lata MB cuius As. I. 7 bono auro A 8 faemora eius MB ex parte] partim M, parte B et sic loco proximo 9 abscissus LMB 10 ferreos et] om. A, ferreos B 11 comminuet M eos om. B comminutatim B factum] fractum Oxon. 12 testae A et facta MBv 13 in aera estate M, intra aestate B uentilabit A 14 ita om. A remanserint L in A, om. B, ex Lv et 8. I. m. 2 M 18 quisque L ascenderent M m. 2 ex acciderent 19 ot erit B manifestum L1 . 20 dnl ex dno L 23 nuntiauit M \\ annuntiabit B eius om. A ambulauimus Ml 24 prodiet A, procedet LMBv 25 iudauit M populos B )