Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Accessit autem tibi, frater carissime, ad confessionis coronam retributio operum, abundans mensura quam accipies a Domino in die remunerationis, qui et te nobis litteris tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum et beatum quod semper nouimus manifestares et secundum latitudinem eius nobiscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. tuis enim uocibus et quae minus in nobis instructa erant exornasti et confirmasti ad sustentationem earundem passionum quas patimur securi de praemio caelesti et de corona martyrii et de regno Dei ad prophetiam quam litteris tuis spiritu sancto plenus spopondisti. hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut et nos utique facimus.

Accipimus itaque, frater desiderantissime, id quod a Quirino et a te ipso misisti sacrificium ex omni opere mundo. sicut et Noe optulit Deo et delectatus est Deus. in odorem suauitatis et respexit in sacrificium eius, ita et in uestrum respicit et delectatur reddere uobis huius tam boni operis mercedem. peto autem . [*]( 1 in cursu] ad confessionem H est et] est Thp, 2 occupati HT de quod coepisti BQHp,1, prior et coronatur H de nobis B 3 demonstrans H, demonstrationem BTQhfi et indiuiduam Q qua] quam BQ semper] spem per B 4 fuit om. B sptTunus H coniunctione v 5 tllarum] initiarum B, unitarum Oxon. gratiam et unam coronam B 6 tibi om. B 7 mensuram B\'TQh 8 diem B et expo Q (exh. M) 9 pectus] tempus B 10 manifestare eas BTQh et] sed B nobiscum] nobis BH1 11 mereremur H re s. I. 12 erant et BQ 13 ornasti B confirmati sumus H} 14 patimur] patienter TQh, patienter sustinemus (i; fort. patimur patienter 15 ad prophetiam] ex prophetia Hv quam nobis V 16 spondisti B 17 confidimus H 19 accepimus BHfiv quod est V cyrino BV 20 abste B et noe] noe T 21 deus] deo B odore h 22 respicite T, respiciet V, respiciat Mfiv delectabitur V, delectetur /xr 23 reddens B nobis T tam] iam TQ )

838
ut litteras quas ad Quirinum fecimus transmitti praecipias. opto te, frater carissime ac desiderantissime, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. uale.