Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANO FRATRI ET COLLEGAE LVCIVS ET QVI CVM EO SVNT FRATRES OMNES IN DEO S.

Exultantibus nobis et laetantibus in Deo quod nos et in congressionem armauerit et in proelio uictores sua dignatione fecerit superuenerunt litterae tuae, frater carissime, quas per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum et Amantium acoluthos misisti nobis: quibus lectis recepimus in uinculis laxamentum, in pressura solacium et in necessitate praesidium et excitati sumus et robustius animati ac si quid amplius fuerit poenarum. nam ante passionem a te sumus ad gloriam prouocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisti. nos uero secuti uestigia confessionis tuae parem gratiam [*]( 1 nostris om. H§ alterutrum (In et] sed h 3 actibus om. T nostris om. p fautores) fatnros T optamus ... L 6 desiderant om. v domine om. r frater] pater kme Br 4 semper om. T@r saluta ... desiderant om. B. — Cypriano Nemesianas Datiuus Felix et Victor explicit T, Rescripta confessoram explicit B, om. Hhrβuν. — ) [*](Epist. LXXVIII. — Incipit ad Lucium (Incipit Lacu fi) et qui cum eo sunt TQfi, Incipit ad Lucium B, Cypriano Lucius qui et Nioostratns H, om. h. — 8 cyprianus BQTh lacio BQTh cum eo] mecum B" 9 omnes om. p dno HTv 10 et noe T et in scripsi, et Q, in T, ad BHftv 11 et] ut B sua om. B 12 herenninum H, hennianum Qhu, ennianam T, satarniam et herennianum V 13 lucianum Bv et amantium om. V 14 acolathos TV, acolitoa BHQhp misietis B nobis om. B 15 pressnris B °16 ac] ad fiv, at h; cf. p. 827,7 quidam prius M (quid amplius Q) 17 abste B, ante "I 19 uestigium T . )

837
tecum speramus. nam qui prior est in cursu prior est et ad praemium, et qui prior occupasti de quo cepisti inde hoc nobis communicasti, demonstrans t scilicet indiuiduam caritatem qua semper nos dilexisti: ut quibus unus fuit spiritus in coniunctionem pacis esset precum tuarum gratia et una corona confessionis.