Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quae uos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, conplentes factis quod uerbis ante docuistis, futuri maximi in regno caelorum pollicente Domino et dicente: qui fecerit et sic docuerit maximus uocabitur in regno caelorum. denique exemplum uestrum secuta multiplex plebis portio confessa est uobiscum pariter et pariter coronata est, conexa uobis uinculo fortissimae caritatis et praepositis suis nec carcere nec metallis separata. cuius numero nec uirgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit quasque ad caelestem coronam gloria gemina prouexit. in pueris quoque uirtus maior aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii uestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.