Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quid igitur de huius baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem baptizauit? numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt conprobant, maxime cui nec symbolum trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? potest credi aut remissio peccatorum data aut lauacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia quamuis ad imaginem ueritatis tamen per daemonem gesta sunt? nisi si et daemonem in nomine patris et filii et spiritus sancti gratiam baptismi dedisse contendunt qui haereticorum baptismata adserunt, apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino sanctus spiritus non est.