Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Nec hoc, frater carissime, sine scripturae diuinae auctoritate proponimus ut dicamus certa lege ac propria ordinatione diuinitus cuncta esse disposita nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui iuris et potestatis. nam et Core et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam sibi usurpare conati sunt, nec tamen quod inlicite ausi sunt inpune fecerunt. et filii Aaron qui alienum ignem altari inposuerunt in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt. quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut diuina censura ulciscatur et uindicet id haereticos contra ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat ecclesiae.