Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma [occupatum] adseritur et inuidia quadam quasi rebaptizandi baptizare post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inueniamus quos Iohannes baptizauerat, ille Iohannes maior inter prophetas habitus, ille diuina gratia adhuc in utero matris inpletus, ille Heliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius Domini sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum non tantum uerbis praenuntiauit sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum per quem baptizantur ceteri baptizauit. quod si idcirco haereticus ius baptismi obtinere potuit, quia prior baptizauit, non possidentis erit iam baptisma sed occupantis: et cum [*]( 1 retardari in retardatione corr. C uere hoc ipso corr. in ueri cum hoc ipsUID C 3 adi**gantur C an ex un, adigi T\', adiunguntur L ac] et BCP sentientia T 4 legitimo B 5 illic C putabant P se om. P 9 remissa NP possit N audacius ad nos ex au*d*s** nos C 11 certe B 12 uenerit P ecclesiam P 16 actibus LTtJ 18 occupatum om. BLNIPT, sed occupatus C inuidiam LNT quandam NT* 19 baptizari P post om. P dicitur C baptizatur at inuenimus L 20 iohannis P his 21 impletur C 22 spiritum BLT\' subnixius C 23 dno C procursor P ac] et C praedicando C dno T\', dominum nostram v 24 et om. B 27 erit om. L1 cum L 8. I. )