Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Clamat Dominus ut qui sitit ueniat et bibat de fluminibus aquae uiuae, quae de eius uentre fluxerunt. quo uenturus est qui sitit, utrumne ad haereticos ubi fons et fluuius aquae uitalis omnino non est, an ad ecclesiam quae una est et super unum qui et claues eius accepit Domini uoce fundata est ? haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. in hac praesidemus, pro honore eius adque unitate pugnamus, huius et gratiam pariter et gloriam fideli deuotione defendimus. nos diuino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos uitalium fontium. si possessionis nostrae ius tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praeuaricatores ueritatis, cur proditores unitatis existimus? aqua ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa ecclesia incorrupta et casta et pudica est. si ecclesiae deuoti et in ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo eius et ceteris salutaribus bonis uti. si autem in ecclesia non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo ecclesiae possunt?