Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS QVINTO FRATRI S.

Retulit ad me, frater carissime, Lucianus conpresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid. sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati uideantur. de qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum conpresbyteris qui aderant censuerimus ut scires, eiusdem epistulae exemplum tibi misi..nescio qua etenim praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos uenerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse: quod unum scilicet in ecclesia catholica est, quia ecclesia una est et esse baptisma praeter ecclesiam non potest. nam cum duo baptismata esse non possint, si haeretici uere baptizant, ipsi habent baptisma. et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et aduersarius Christi habere uideatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. nos autem dicimus eos qui inde ueniunt non rebaptizari apud nos sed baptizari. neque enim [*]( (Explicit ad Iuuaianum P) de haereticis baptizandis epistula n- III ( n- IIP) explicat (om. P) LP, Ad Ianuarium de baptismo explicit Q, Ad (Explicit ad C) collegas de hereticis baptizandis explicit (om. C) CR, Explicit Cecili Cypriani ad Iuuianum et ceteros confessores c. — ) [*]( Epist. LXXI. — Incipit ad Quintum (feliciter add. C, de eorumdem baptismate add. B) BCLNP, Ad Quintum epistola b. Cypriani H, Ad Iubanum de hereticis baptizandis ciplicit Item incipit ad Quintum epistola n- de his ipsis T. — 2 quintino C 3 rettulit B 4 tibi quid sentiamus om. P1 5 baptizari T uidentur CHv 6 quid H s. I. m. 2, qaidom B episcopi Pl presbiteris BC 8 etenim qua v 9 haereticos] et scismaticos add. H 10 baptizare H 11 in ecclesia catholica] ideo Bal. quia] quae C, qua N 12 si una est v, si est una C sed si s. l. et om. C2v baptisma esse H praeter] extra v 13 possunt H 15 cedit ex cadat C hostes C\', hos B et om. B 16 christi nt T sed nt s. I. uideantur T1 17 dicemus C* 18 inde om. B uenerint C apud nos om. C sed baptizari om. BC ) [*]( 49* )

772
accipiunt illic aliquid ubi nihil est, sed ueniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et ueritas omnis est, quia et gratia et ueritas una est. porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire, et dum unius . baptismi adseueratione baptizare uenientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe quod est grauius haereticorum sordidam et profanam tinctionem uero et unico et legitimo ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: qui baptizatur a mortuo, quidio proficit lauatione eius? manifestum est autem eos qui non sunt in ecclesia Christi inter mortuos conputari nec posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuat, quando una sit ecclesia, quae uitae aeternae gratiam consecuta et uiuit in aeternum et uiuificat Dei populum.

Et dicunt se in hoc ueterem consuetudinem sequi, quando apud ueteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de ecclesia recedebant et hic baptizati prius fuerant: quos tunc ad ecclesiam reuertentes et paenitentiam agentes necesse non erat baptizare. quod nos quoque hodie obseruamus, ut quos constet hic baptizatos esse et a nobis ad haereticos transisse, si postmodum peccato suo cognito et errore digesto ad ueritatem et matricem redeant, satis sit in paenitentia manum [*]( 10 Sir. 31 (34), 30. ) [*]( 1 illic aliquid] illi quid T ubi in T sed om. H, sed ubi Tl 2 omnis ... ueritas om. CH 4 dare ex honore C 5 baptizari C, baptizari baptizare T aut om. B duo] duo aut multa C 6 baptisma T ipsi... baptisma om. C et om. H 9 proferre L 11 profecit 01 lauatio CHL2Tv autem] aut B 13 qui] cum H uiuat ... consecuta et om. C 14 gratiam onu B, gloriam H sed corr. et uiuit] uiuit B 16 in hoc om. H 17 haereseos CT sed se corr., hereticos B schismaticos C, chrismatum T fuerant Clff1 18 ut ex aut C, et P hi om. C, nichil H allic T qui de] quod T recedebat T 19 nunc] tamen add. Hv paenitentia B 20 fuerat C baptizari P reseruamus H 21 constat T1 et om. CH ad] et ad C 22 si C s. 1. et C 8. 1. degesto CT 23 redeant] redeant statim C sed i ex u paenitentiam BHv )

773
inponere, ut quia ouis iam fuerat, hanc ouem abigeatam et errabundam in ouile suum pastor recipiat. si autem qui ab haereticis uenit baptizatus in ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus uenit, baptizandus est ut ouis fiat, quia una est aqua in ecclesia sancta quae oues faciat. et idcirco quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus ecclesiae catholicae unitatem tenere nec in aliquo fidei et ueritatis hostibus cedere.

Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione uincendum. nam nec Petrus quem primum Dominus elegit et super quem aedificauit ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, uindicauit sibi aliquid insolenter aut adroganter adsumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a nouellis et posteris sibi potius oportere, nec despexit Paulum quod ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium ueritatis admisit et rationi legitimae quam Paulus uindicabat facile consensit, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et coilegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ista potius nostra ducamus. cui rei Paulus quoque prospiciens et concordiae et paci fideliter consulens in epistula sua posuit dicens: prophetae [*]( 23 I Cor. 14, 29. 30. ) [*]( 1 hanc ouem om. B, hanc onem T abigeiatam BPTlV, abigelatam N. abiectam LT*, abalienatam Cv, longelateque H et rabnuda B 2 receperit ex recepit C 3 baptizandus T\' 4 bapti- . zandns est] paenitentiam baptismo baptizandus est B, baptizatur H quia] qui B 8 aliquod Cl 9 «cedere T de s. I. 10 de om. P consuetudinem B perscribendum Cl, scribendum B 11 primus B 12 super quem L s. I. m. 2 cum om. C 13 disceptaret] decertaret H et uindicaret T sibi] sui C u in ras. 14 diceret ex discederet T 15 tenere et ex teneret T 17 admisit et rationi] administrationi C 18 consentit C docimentum P 19 patientiae] penitentiae T 21 suggeretur Tl ista] et ista T sed et 8. l., ipsa CHv 22 dicamus B, amplectamur C in ras. cui rei om. C et concordiae] M concordiae C 23 consules Tl )

774
autem duo aut tres loquantur et ceteri examinent. si alii reuelatum sedenti fuerit, ille prior taceat. qua in parte docuit et ostendit multa singulis in melius reuelari et debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. non enim uincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, maxime in his quae ad ecclesiae unitatem pertinent et spei ac fidei nostrae ueritatem: ut sacerdotes Dei et ecclesiae eius de ipsius dignatione praepositi sciamus remissam peccatorum non nisi in ecclesia dari posse nec posse aduersarios Christi quicquam sibi circa eius gratiam uindicare.

Quod quidem et Agrippinns bonae memoriae uir cum ceteris coepiscopis suis qui illo tempore in prouincia Africa et Numidia ecclesiam Domini gubernabant statuit et librata consilii communis examinatione firmauit. quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem fidei et ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. et quales super hac re litteras fecerimus ut scires, exemplum earum ad notitiam tam tuam quam coepiscoporum nostrorum qui illic sunt pro communi dilectione transmisimus. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*]( 1 examinant C1 2 si] et si T, si autem CHtJ fuerit sedenti Hv 3 prius in om. C 6 effenmtur C 8 ut] et Cl. ut nos (Pv 10 remissa P non nisi om. C dare Ll 11 quoquam B circa pro C gratiam] ecclesia C uindicari T 12 quidam et agripinus C* nir C s. I. ceteris L s. I. m. 2 13 in illo T, illo in Hv temporibus B africana T sed na s. 1. 14 librato Hv consilio communi H 15 examine v sententiam et v 16 et salutarem HPv congruente B \' 17 consecuti T, sicuti B super hac re ex superba est C, super hanc T fecimus H 18 tam ad notitiam C sed tam s. I. episcoporum P 20 opto ... ualere om. CLP uou frs kmi B. — Ad Quintum de hereticis baptizandis (de baptismate hereticorum B) explicit (epistola \'III\' add. T) BT, Ad Quintum explicit P, Explicit (om. N) Cecili Cypriani ad Quintum (QuiDtinum C) explicit (om. C) CN, om. LH. — )

775

CVPRIANVS ET CETERI STEPHANO FRATRI S.

Ad quaedam disponenda et consilii communis examinatione limanda necesse habuimus, frater carissime, conuenientibus in unum pluribus sacerdotibus cogere et celebrare concilium: in quo multa quidem prolata adque exacta sunt. sed de eo uel maxime tibi scribendum et cum tua grauitate ac sapientia conferendum fuit quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem et ad ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de diuinae dispositionis ordinatione uenientem, eos qui sunt foris extra ecclesiam tincti et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos adque ad ecclesiam quae est una uenerint, baptizari oportere, eo quod parum sit eis manum inponere ad accipiendum spiritum sanctum, nisi accipiant et ecclesiae baptismum. tunc enim demum plene sanctificari et esse filii Dei possunt, si sacramento utroque nascantur, cum scriptum sit: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. inuenimus enim in actis apostolorum hoc esse ab apostolis custoditum et salutaris fidei ueritate seruatum, ut cum in domo Corneli centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore feruentes, in Dominum [*]( 17 Io. 3, 5. ) [*]( Epist. LXXII. — Incipit ad Stephanum de (add. B: rebaptizandis sententia) concilio BELNQ. — 3 disponda L et] et a E consilii. Q (consiliis M) examinationem limandam B 4 frTkmi L 5 plnrimis B 6 ezacta LN, transacta BEQv de ea E1, deo Q 7 et] est et Ml (et APQ) conferre cum B 9 et otn. BLN de OM. B 10 ueniente. Eos B ■ aint EQv 12 ad quae ad L, adq. E 13 una est BEQo uenerit L 15 enim om. B plenae Q, plane B 16 fili Q \' dei om. B utruq. E nascuntur B . 17 renatus Bv spu sco E 18 in regnum] regna B enim] enim etiam EQv, etiam B 19 actus E esse] et B 20 ut cum] uisum LN 21 ethicos L calorem Q feruentes et EQv dno LN )

776
toto corde credentes descendisset spiritus sanctus. quo adimpleti uanis linguis Deum benedicerent, nihilo minus tamen beatum apostolum Petrum diuini praecepti adque euangelii memorem praecepisse ut baptizarentur idem illi qui iam fuerant sancto spiritu pleni, ut nihil praetermissum uideretur quo minus per omnia diuini praecepti adque euangelii legem apostolica magisteria seruarent. baptismum autem non esse quod haeretici utuntur nec quicquam apud eos qui Christo aduersantur per gratiam Christi posse proficere diligenter nuper expressum est in epistula quae ad Quintum collegam nostrum in Mauretania constitutum super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad coepiscopos in Numidia praesidentes ante . fecerunt, cuius utriusque epistulae exempla subdidi.