Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed et ipsa interrogatio quae fit in baptismo testis est neritatis. nam cum dicimus: credis in uitam aeternam et remissionem peccatorum per sanctam ecclesiam, intellegimus remissionem peccatorum non nisi in ecclesia dari, apud haereticos autem ubi ecclesia non sit non peccata dimitti. itaque qui haereticos adserunt, ant interrogationem mutent ant uindicent ueritatem, nisi si eis et ecclesiam tribuunt quos baptisma habere contendunt. ungi quoque necesse est eum qui baptizatus est, ut accepto chrismate id est unctione esse unctus Dei et habere in se gratiam Christi possit. porro autem eucharistia est unde baptizati unguntur oleum in altari sanctificatum. sanctificare autem non potuit olei creaturam qui nec altare habuit nec ecclesiam. unde nec unctio spiritalis apud haereticos potest esse, quando constet oleum sanctificari et eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. scire autem et meminisse debemus scriptum esse: oleum peccatoris non ungat caput meum. quod ante in psalmis praemonuit spiritus sanctus, ne quis exorbitans et a uia ueritatis exerrans apud haereticos et Christi aduersarios [*]( \' 2 Nam. 19, 22. ) [*]( 2 Bps SCS CBv est] es R in muneris B 4 dare alteri ex sidera altare c m. 2 5 qui ex quia c ipsa c sua om. P 6 ipsa ex ipse C est] es R 7 et om. C, et in B 8 per ... peccatorum om. c\' 9 ecclesiam c 10 haereticis c . non L, non posse CQBcv, non possunt P 11 haereticos] baptizare posse add. C\'cv interrogationem] nocem V, hanc nocem ex a uocem c 12 uindicent] uicent c si om. Mc (exh. Q) 13 contendit LP, conpellunt c ungui P est] sit Qcv 14 charismatae Q nnctione esse nnctus c, nnctionis seunctus C et] ut c 15 porro autem corr. in percipit c eucharistiam c est] et C 16 unguimur Cx oleo cv sanctificatur C*, sanctificato clv 17 oleo cl nec om. C 18 ecclesia c 21 nnguat O\'PQc, urguat 01 caput ex apud C 22 ante] autem CB exhorbitans Q 23 a uia] auta B exseras C christi] add. B: BCS ne quis exorbitans )

769
ungeretur. sed et pro baptizato quam precem facere potest sacerdos sacrilegus et peccator? cum scriptum sit: Deus peccatorem non audit: sed qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. quis autem potest dare quod ipse non habeat, aut quomodo potest spiritalia gerere qui ipse amiserit spiritum sanctum? et idcirco baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam rudis uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quia scriptum est: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dicit Dominus, ut qui in errorem seductus est et foris tinctus in baptismo uero et ecclesiastico etiam hoc ipsum deponat quod homo ad Deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit.