Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de diuina auctoritate uenientem ponit et dicit: ego et pater unum sumus. ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo dicit: et erit unus grex et unus pastor. si autem grex unus est, quomodo potest gregi adnumerari qui in numero gregis non est aut pastor haberi quomodo potest qui manente uero pastore et in ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente nemini succedens et a se ipse incipiens alienus fit et profanus, dominicae pacis ac diuinae unitatis inimicus, non [*]( 1 Ios. 2, 18. 19. 16 Io. 10, 30. 18 Io. 10, 16. ) [*]( 2 collegis 8 ipsa B, ipsum S 3 omnes C1LR1 exierint S osteum S, hostium C 4 tibi Q (sibi M), ibi L 5 et otn. B 6 collegi S quisquis Bv 7 ecclesiam QS 8 ecclesiae C1, ecclesia gratiam B reum] sibi add. CQv 9 futurum ... sibi om. B quod p.] quo p. B 10 explanato B, exclamat 8 dicens C 11 uitandum] mnltandum B ut] et C 12 est enim qui] enim qui Q, enim v sibi rens C erit qui v non ex nam C 13 deiectus C et heretica CQB 14 damnatur Cl, datus S 15 nobis B de om. B 16 unum sumus ego et pater Q (ego e. p. unum snmns M) 18 et om. C erit] erunt Q 19 adnumerare S 20 pastor haberi] pastore S; fort. pastor esse qui om. S 21 et om. C dni CB snccidanea L, succedant ea CMBS (succedanea Q) 22 ipso CLPBv 23 inimicos B ) [*]( m. ) [*]( 48 )

754
habitans in domo Dei id est in ecclesia Dei, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo? denique unanimitatem christianam firma sibi adque inseparabili caritate conexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. nam quando Dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinis plurimis expressum adque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. si Nouatianus huic pani dominico adunatus est, si Christi poculo et ipse conmixtus est, poterit uideri et unici ecclesiastici baptismi habere gratiam posse, si eum constiterit ecclesiae unitatem tenere.