Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Hoc denique et rebus ipsis experimur, ut necessitate urguente in aegritudine baptizati et gratiam consecuti careant inmundo spiritu quo antea mouebantur et laudabiles ac probabiles in ecclesia uiuant plusque per dies singulos in augmentum caelestis gratiae per fidei incrementa proficiant, ut contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu inmundo redeunte quatiuntur: ut manifestum sit diabolum in baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit regredi. nisi si iustum quibusdam uidetur ut illi qui extra ecclesiam apud aduersarios et antichristos profana aqua polluuntur baptizati iudicentur, hi uero qui in ecclesia baptizantur minus indulgentiae et gratiae diuinae consecuti esse uideantur, et tantus honor habeatur haereticis ut inde uenientes non interrogentur utrumne loti sint an perfusi, utrumne clinici an peripatetici: apud nos autem de integra fidei ueritate detrahitur et baptismo ecclesiastico maiestas sua et sanctitas derogatur.