Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Nam cum in baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat et declarat m euangelio suo Dominus per eos solos posse peccata dimitti qui habent spiritum sanctum. post resurrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos et dicit: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. quo in loco ostendit eum solum posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui habeat sanctum spiritum. denique ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Iohannes accepit ante spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus, ut certum esset adque manifestum baptizare non posse nisi eos qui habeant spiritum sanctum. [*]( 14 Io. 20, 21-23. ) [*]( 1 sciant] scismus S id q. faciant om. S faciunt CLv 3 antecristis S, anticristis LQ, antichristo C 4 proditore S in om. Cl Q, intra v ecclesiae CQ (ecclesia M), septa ecclesiae v\' quoniam] quamquam v 5 aliis P dociles S 6 sine haeretici om. S 7 et] e C et ideo ... sanctum om. S possint LP, possunt CQSv 8 possint LPS, possunt CQv 9 habent C 10 spiritum sanctum] licentiam C 12 posse peccata sua S, peccata V, peccata posse v 13 dimitti] remittantur S habeant CLQv 14 enim om. S et dicit] dicens S 17 cui C remittetur S, remittuntur CP illis C si om.C 1sdetenebitis detinebuntur quod C eum] eos C s s. l. 19 habet P, habeant C\'l 20 spm scm CLPQv ipsum om. C dum christum V nrm P s. 1. m. 2, non C, scm V 21 ante accepit S 22 esse in L )
Quaesisti etiam, fili carissime, quid mihi de illis nideotnr qui in infirmitate et languore gratiam Dei consecuntur, an habendi sint legitimi christiani, eo quod aqua salutari non loti sint sed perfusi. qua in parte nemini uerecundia et modestia nostra praeiudicat quo minus unusquisque quod putat sentiat et quod senserit faciat. nos, quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari et debilitari posse beneficia diuina nec minus aliquid illic posse contingere, ubi plena et tota fide et [*]( 1 patrocinatur] propinatur S 2 habeantne L, habeant LPS, aa habeant Qv si habent om. 8 3 baptizatas S 4 quando] cum v utique 8, utique illic CLPQv acceptam C sit] est 8 5 si om. P dare C1 cuncti] tincti c et schismatici om. 8 6 dant S, habent LPQv, habeant C illis inponitar C 7 nec est] necerae est P dari om. S 8 eos] eo S quod Jf (quos Qi 9 essepiritam 81 ut om. C 11 et] atq. ut et C ut s. I. 12 baptisimi 01 omnes] dns C ab om. ClS aduersarios Cl 13 antichristos Cl, antichristus 8 Caecili Cipriani ad Magnom de Nouatiano et de his qui in lecto consequuntar explicit S, Ad Magnum de Nouai eiplicit L, Ad Magnum de Nouatiano explicit incipit eiusdem secunda EQ, Eiplicit ad Magnam de Nouatiano incipit ad eundem Magnum de his qui in lecto consequuntur P, Ad Magnum de his qui ab hereticis baptizati sunt rebaptizandis eiplicit incipit ad eundem de baptismate infirmorum B, IT QST C. — 14 quaesistis E 15 domini V 16 loti s C 17 nemine Q (nemini M), neminem E uerecundiam MQl modestiam nostram CMQ\' 18 unusquisque] quisque EQ putauerit CV 19 conspicit nostra mediocritas C 20 et debilitari om. C 21 tota et plena C fide et] fide B )
Porro autem quod quidam eos salutari aqua et fide legitima Christi gratiam consecutos non christianos sed clinicos uocant, non inuenio unde hoc nomen adsumant: nisi forte qui plura et secretiora legerunt, apud Hippocratem uel Soranum clinicos istos deprehenderunt. ego enim qui clinicum de euangelio noui scio paralytico illi et debili per longa aetatis curricula in lecto iacenti nihil infirmitatem suam obfuisse quo minus ad firmitatem caelestem plenissime perueniret, nec tantum indulgentia dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis et uegetatis uiribus sustulisse. et idcirco quantum fide concipere et sentire nobis datur, mea sententia haec est, ut christianus iudicetur legitimus quisque fuerit in ecclesia lege et iure fidei diuinam gratiam consecutus. aut si aliquis existimat eos nihil consecutos eo quod ab aqua salutari tantum perfusi sint, si inanes et uacui sunt, non [*]( 3 Num. 19, 9. ) [*]( 1 parificatione B 2 aquam] aqua Bv 3 sparsionis BC inde M (unde Q) aspersione B 4 aqua P, aquam C m ex ae lauacri salutaris C 5 haec C B.l. m. 2 dandis C\' 6 alt. et om. C 8 eos om. B aquae M (aqua Q) 9 non u; nos C cillnicos clinicos C os 8. l., ϰλειΝιΝιϰωC BP, ϰλειΝιϰωC Q, clinicos ϰλειΝιϰωC M 11 hyppocraten EQ, ypocraten B sorandum M (soranom Q), sorarum C ϰλειΝιϰωC EPQ, ϰΑεΝιϰωC B 12 ϰλειΝιϰΟΥΜ P, ϰλειΝι- clinicam ROYM M, ϰλειΝιτROYM Q 14 iacentis E hoc fuisse M (.obfuisse Q) 15 infirmitatem Cl indulgentiam CMQX 16 dmcae ElQ, dmcam C excitatam C grabato EP, grabatto BCQ 17 grabbatum E, grabattum BCQ 18 quantum] tantum EQ fides C 19 quisquis 11 20 ∗∗∗ fuerit B pro eras. 21 aliquid B consecutns Q ab aqua P, ad aqua Q, aqua BEC*, aliqua C* 22 salutari om. B si] sed v )
Quin immo spiritus sanctus non de mensura datur sed super credentem totus infunditur. nam si dies omnibus aequaliter nascitur et si sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, quanto magis Christus sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae aeternae pari aequalitate largitur? cuius aequalitatis sacramentum uidemus in Exodo esse celebratum, cum de caelo manna deflueret et futurorum praefiguratione alimentum panis caelestis et cibum Christi uenientis ostenderet. illic enim sine discrimine uel sexus uel aetatis gomor singulis aequaliter colligebatur. unde apparebat Christi indulgentiam et caelestem gratiam postmodum secuturam aequaliter omnibus diuidi sine sexus uarietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae, super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus infundi. plane eadem gratia spiritalis quae aequaliter in baptismo a credentibus sumitur in conuersatione adque actu nostro postmodum uel minuitur uel augetur, ut in euangelio dominicum semen aequaliter seminatur, sed pro uarietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam uel tricesimi uel sexagesimi uel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur. adhuc uero . cum singuli ad denarium uocentur, quid est ut quod a Deo aequaliter distribuitur humana interpretatione minuatur ? [*]( "3 scanctiflcati] sci B ■ 4 scandalizantur CVv quidam C" 5 et mensnra C 6 non] et non C 8 quin ... credentem om. C de m.] ad mensuram v 9 totus] datus P 10 luce] modo C 8. I. m. 2 11 christi C sua om. C 14 defluerent Bx parefignratione M (praef. Q) 15 ostenderet] exprimeret CV 16 sem M (aexus Q) singnli B, a singulis Cv 17 apparet C 20 gratiam C muneris ex munus C 23 euangelium EQ 24 adsnmitur BP 25 tricensimi BM, tregensimi Q, trigesimi E aexagensimi BQ 26 fructum B exuberant B comulatur C\' Q ad hoc E 27 quod M (quid Q) ut om. C adeo C 28 ut ne humana C ut ne s. I. )
Quod si aliquis in illo monetor quod quidam de his qui aegri baptizantur spiritibus adhuc inmundis temptabantur, sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem ualere, in baptismo uero omne nequitiae suae uirus amittere. quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus et in sua perfidia demoratus tam diu resistere potuit et praeualere donec ad aquam ueniret: quo cum uenisset, et uictus est et extinctus. mare autem illud sacramentum baptismi fuisse declarat beatus apostolus Paulus dicens: nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt et in nube et in mari. et addidit dicens: haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas uoce humana et potestate diuina flagelletur et uratur et torqueatur diabolus, et cum exire se et homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dixerit fallat et id quod per Pharaonem prius gestum est eodem mendacio obstinationis et fraudis exerceat. cum tamen ad aquam salutarem adque ad baptismi sanctificationem uenitur, scire debemus et fidere quia illic diabolus opprimitur et homo dicatus Deo diuina indulgentia liberatur. nam si scorpii et serpentes qui in sicco praeualent, in aquam praecipitati praeualere possunt aut sua uenena retinere, possunt [*]( 9 I Cor. 10, 1. 2. 6. ) [*]( 1 iis a 2 baptizabantur JSQ1 (baptizantur MQI) temptabantur BOEPQV, tentantur c sciant P 4 uirus C us ex o admittere O. 5 et om. BP, est C* 7 quo. P, quod C\' 8 saeramento EQ 9 dicens paulus B enim] autem C 10 quia] quo oms C 11 prius et om. B moysi EQ, moyaen CP 12 baptizandi Bv, bapti P snnt et QV, sunt BCEv et in nube et in mari om. P 13 autem P 8.1. m. 2, om. C fuerant B 14 etiam geritur om. B ut B a. I. ezorohistas P 16 hec exire C dei om. C saepe dicat] ae predicat C 17 in] et in P 19 dl aquam C baptissimi C sacpius 20 illic om. C 21 anbprimitur Ml (oppr. M\'Q) dicatur do Cl, deo dicatns v 22 sij sicnt v aqua B 23 non possnnt Cv aut sua uenena retinere om. V retinere] re B possunt] sic Cv )