Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS STEPHANO FRATRI S.

Faustinus collega noster Lugduni consistens, frater carissime, semel adque iterum mihi scripsit significans ea quae etiam uobis scio utique nuntiata tam ab eo quam a ceteris coepiscopis nostris in eadem prouincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Nouatiano se coniunxerit et a catholicae ecclesiae ueritate adque a corporis nostri et sacerdotii consensione discesserit, tenens haereticae praesumptionis durissimam prauitatem, ut semis Dei paenitentibus et dolentibus et ad ecclesiam lacrimis et gemitu et dolore pulsantibus diuinae pietatis et lenitatis paternae solacia et subsidia cludantur nec ad fouenda uulnera admittantur uulnerati, sed sine spe pacis et communicationis relicti ad luporum rapinam et praedam diaboli proiciantur. cui rei nostrum est consulere et subuenire, frater carissime, qui diuinam clementiam cogitantes et gubernandae ecclesiae libram tenentes sic censuram uigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis et curandis uulneratis bonitatis et misericordiae diuinae medicinam non denegemus.