Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod et ipsum uidemus de diuina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente sub omnium oculis deligatur et dignus adque idoneus publico iudicio ac testimonio conprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi praecipit dicens: prehende Aaron fratrem tuum et Eleazar filium eius, et inpones eos in montem coram omni synagoga, et exue Aaron stolam eius et indue Eleazar filium eius, et Aaron adpositus moriatur illic. coram omni synagoga iubet Deus constitui sacerdotem, id est instruit et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub populi adsistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente uel detegantur malorum crimina uel bonorum merita praedicentur et sit ordinatio iusta et legitima quae omnium suffragio et iudicio fuerit examinata. quod postea secundum diuina magisteria obseruatur in actis apostolorum, quando de ordinando in locum Iudae episcopo Petrus ad plebem loquitur. surrexit, inquit, Petrus in medio discentium, fuit autem turba in uno. nec hoc in episcoporum tantum et sacerdotum, sed et in diaconorum ordinationibus obseruasse apostolos animaduertimus, de quo et ipso in actis eorum scriptum est. et conuocauerunt, inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum et dixerunt e i s. quod utique idcirco tam diligenter et caute conuocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris [*]( 6 Num. 20, 25. 26. 18 Act. 1, 15. 22 Act. 6, 2. ) [*]( 1 mis*tcere Q (misereri M) 3 uidimus C de om. C 4 praesenti ex praesentem C deligitur Cx 6 mosi L praecepit CQv (praecipit M) dns dicens Q prende CL, dic Q, apprehende v 7 aron fratri tuo Q eleazarum CRv inponis Q 9 aron L et postea eius om. CB eleazarom CQBo 10 adpositus est M1 (est om. М2Q) illic moriator C 11 dns CR 14 malorum] maiorum Q criminum 01 16 obsernentnr C1 18 episcopo] apostolo v 19 fnit] fugit C in uno] hominum fere centum niginti v 20 et in] in M (et in Q) 21 ordinationibus obseruasse] obseruationibus ordinasse B 22 et] ** Q (et M) eorum] apostolorum CB 23 duodecim] christi C 24 idcirco om. CB 25 alteris Q )

739
ministerium uel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. ordinari enim nonnumquam indignos non secundum Dei uoluntatem, sed secundum humanam praesumptionem, et haec Deo displicere quae non ueniant ex legitima et iusta ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee prophetam dicens: sibimet ipsi regem constituerunt et non per me.

Propter quod diligenter de traditione diuina et apostolioa obseruatione seruandum est et tenendum quod apud nos quoque et fere per prouincias uniuersas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem cui praepositus ordinatur episcopi eiusdem prouinciae proximi quique conueniant et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum uitam plenissime nouit et uniuscuiusque actum de eius conuersatione perspexit. quod et apud uos factum uidemus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de uniuersae fraternitatis suffragio et de episcoporum qui in praesentia conuenerant quique de eo ad uos litteras fecerant iudicio episcopatus ei deferretur et manus ei in locum Basilidis inponeretur. nec rescindere ordinationem iure perfectam potest quod Basilides post crimina sua detecta et conscientiae etiam propriae confessione nudata Romam pergens Stephanum collegam nostrum longe positum et gestae rei ac ueritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se iniuste in episcopatum de quo fuerat iure depositus. hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata eius etiam [*]( 5 Os. 8, 4. ) [*]( 1 obriperet Q 2 enim om. C 5 propheta R ipsis v regem et et non per me om. CB 8 deteneadom 01 nos nos L 9 ferre Q rite ex reti L, recte M, ri.te Q 10 praepositus] episeopus CBV 11 diligatur CR, delegatur Q (deligatnr M) 13 actu Q 14 uos] nos CR uidimus C ordinationem Q 16 praesentiam LQB, praesenti P; cf. 607,1 conuenerunt C quique ... fecerant bis exh. B fecer C 17 eij et LQC sed exp. 02 et] ei C ei] et C basilides L 18 perfecta est R 19 sua om. v detecte C1 conscientia C, conscientiam Q2v (conscientiae MQl) 20 propria CRt, nudatam Qv (nudata M) 21 postum C rei ex erat C 22 et ambiret C reponi se ex ponit C iniustos C1 23 iure OLPQRV, iuste v hec 01 pertinent C1 R basilides L, a basilidis Q 24 superiora] peiora CB ) [*](47 * )

740
fallaciae et circumuentionis crimen accesserit. neque enim tam culpandus est ille cui neglegenter obreptum est quam hic exsecrandus qui fraudulenter obrepsit. obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur. sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis grauibus inuolutus episcopatum tenere non debeat, quando et apostolus moneat et dicat: episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem.

Qoapropter cum, sicut scribitis, fratres dilectissimi, et ut Felix et Sabinus collegae nostri adseuerant utque alius Felix de Caesaraugusta fidei cultor ac defensor ueritatis litteris suis significat, Basilides et Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper praeter libelli maculam cum infirmitate decumberet, in Deum blasphemauerit et se blasphemasse confessus sit et episcopatum pro conscientiae suae uulnere sponte deponens ad agendam paenitentiam conuersus sit Deum deprecans et satis gratulans si sibi uel laico communicare contingeret, Martialis quoque praeter gentilium turpia et lutulenta conuiuia in collegio diu frequentata et filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulcra depositos et alienigenis consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium obtemperasse se idololatriae et Christum negasse contestatus sit cumque alia multa [*]( 4 GaL 6, 7. 7 Tit. 1, 7. ) [*]( 1 circumueiitiones LQ accessit 01 3 fraudolenter C obripere CQ 4 potest] potuit C 6 delictis corr. in detectis C grauique inuolutus crimine C 7 quando ... dicat om. C 8 despensatorem Q 9 cum om. Q sicut] si quot Q, sicut uris C sed cut ex t scriptiB LP, scripsistis Qv dilectissimi] dauid exp. C et 8. l. claruit ut et Q 10 et ut sabinus C caesarea augusta CBV 11 ac om. C 12 idolatriae CLPQB contaminata C1 13 sint ex sunt M (sint Q), sine B 14 in infirmitate v in om. P 15 pro] pro hoc CB 16 uolnere LJQ ad om. L 17 si OM. C 18 contingere C marciales L gentilia C 19 luculenta P in om. C collegia diu frequentat C filius C 20 sepulchra CBP 21 depositis Cl consepultus C etiam] enim C publidse B 22 apud] caput C se om. C idolatriae CLPQB 23 cumquae Q, cum CB )

741
sint et grauia delicta quibus Basilides et Martialis inplicati tenentur: frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur, cum manifestius sit eiusmodi homines nec ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere, maxime cum iam pridem nobiscum et cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster, sacerdos pacificus ac iustus et martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreuerit eiusmodi homines ad paenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri adque sacerdotali honore prohiberi.

Nec uos moneat, fratres dilectissimi, si apud quosdam in nouissimis temporibus aut lubrica fides nutat aut Dei timor inreligiosus uacillat aut pacifica concordia non perseuerat. praenuntiata sunt haec futura in saeculi fine et Domini uoce adque apostolorum contestatione praedictum est deficiente iam mundo adque adpropinquante antichristo bona quaeque deficere, mala uero et aduersa proficere.

Non sic tamen quamuis nouissimis temporibus in ecclesia Dei aut euangelicus uigor cecidit aut Christianae uirtutis aut fidei robur elanguit, ut non supersit portio sacerdotum quae minime ad has rerum ruinas et fidei naufragia succumbat, sed fortis et stabilis honorem diuinae maiestatis et sacerdotalem dignitatem plena timoris obseruatione tueatur. meminimus et tenemus succumbentibus licet et cedentibus ceteris Mattathian legem Dei . uindicasse fortiter, Helian Iudaeis deficientibus adque a religione [*]( 1 marciales L 3 manifestum CQ2v (manifestius MQt) nec ante ecclesiae L 8. 1. m. 2 5 uobiscum CB omnibus ex homni- bus L 6 sacerdos om. CR 7 dum L 8 huinsmodi C 9 cIeri atque ex atq. clerici C sacerdotale Ll 11 si om. CLP quosdam] quod add. C 8. l. 12 nntet ex nndata C timore Cl irreligiositate ex irreligiosxun C 18 nacillet ex nacilla C, uigilat L peroeneret C* 14 finem C et] et de C apostorum R 16 quaeque] quoque CR 18 nonissima B 19 nigor] uiuor P, timor CB cecidit om. V ant f.] et fldei C 20 robor CLQ, uigor V test. Oxon. langnet V 21 ad] ab P fide L 22 honore P 23 tuebatur P meminimus ... l. 25 fortiter om. C suo cnmbentibus Q (succumbentibus M) 24 et om. R matthathian L, mattatian Q, mathatian R dni R 25 nindicasse se Q heliam CPRv a om. L, ad C1 )

742
diuina recedentibus stetisse et certasse sublimiter, Danielem nec solitudine regionis alienae nec persecutionis adsiduae infestatione deterritum frequenter ac fortiter gloriosa edidisse martyria, tres item pueros nec annis nec minis fractos contra ignes Babylonios fideliter obstitisse et uictorem regem in ipsa sua captiuitate uicisse. uicisse uel praeuaricatorum numerus uel proditorum qui nunc in ecclesia contra ecclesiam surgere et fidem pariter ae ueritatem labefactare coeperunt permanet apud plurimos sincera mens et religio integra et non nisi Domino et Deo suo anima deuota, nec christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat et exaltat ad gloriam, secundum quod beatus apostolus hortatur et dicit: quid enim si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem omnis homo mendax est et solus Deus uerax, quid aliud serui et maxime sacerdotes Dei facere debemus nisi ut humanos errores et mendacia relinquamus et praecepta dominica custodientes in Dei ueritate maneamus ?