Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod uero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia et Dominus et apostoli humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt: et tu quoque noueras et diligebas, cum adhuc in ecclesia esses et mecum communicares. quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego qui cotidie fratribus seruio et uenientes ad ecclesiam singulos benigne et cum nolo et gaudio suscipio, an tu qui te episcopum episcopi et iudicem iudicis ad tempus a Deo dati constituis, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc, et iterum ad Samuel loquitur et dicit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt, et adhuc Dominus in euangelio cum ei dictum esset: sic respondes pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem seruari oportere contra pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: [*]( 15 Deut. 17, 12. 13. 20 I Sam. 8, 7. 25 Io. 18, 23. ) [*]( 1 scientiam B fidei] dei NPo auae OIA. No 2 quasi] quas L, quod B et extra] extra HNV, et contra B 3 positis L spiritus] christi B 4 praue Tl et om. L linga o 7 diiistis B 8 apostoli eius BHTv 12 et om. B 13 et cum] ut cum LN te om. T 14 episcopum episcopi] episcoponun et episcopum T iudici B 15 constitues B, destruis T* dominus om. V 16 fecerit] fuerit H ut] aut L audiat ex audiet T 17 in ex ut in H 18 morietur] maledicetur N 20 samuelem v 21 et om. H adhoc BHT\', hoc T1 22 respondis NP, respondens Tl 23 sacerdotibus B 24 dii B suam om B respondit H 25 exproba LN )

729
si autem bene, quid me caedis? item beatus apostolus cum ei dictum esset: sic insilis in sacerdotem maledicendo, nihil contumeliose locutus sit aduersus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exserere aduersus eos qui Deum crucifixissent et qui iam Dominum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent, sed quamuis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans dixerit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non maledices.

Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desiui. persecutio enim ueniens te ad summam martyrii sublimitatem prouexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: SI QVIS TENET POSSIDET DE BONIS CAECILI CVPRIANI EPISCOPI CHRIBTIANORVM, ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti uel diabolo crederent episcopum proscribenti. nec haec iacto, sed dolens profero, cum te iudicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hoc ad omnes praepositos qui apostolis uicaria ordinatione succedunt: qui audit uos, me audit: et qui me audit, audit eum [*]( 8 Act. 23, 4. 5. 21 Luc. 10, 16. ) [*]( 1 item] item in actis apostolorom postmodum N beatus om. Ll apostolus paulus V 2 ei ex et T sacerdotes dei Tv 3 sit] est H 4 et om. H exerere H, exercere Bo, experiri NP 5 deum] dum BTov dominum] dm Nov 6 sacerdotem T perdidiasent] amisissent B sed ... sacerdotibus om. B 7 ipse B inanem] inouem N 9 principem] sacerdotem B plebis t.] populi tui v 11 si om. LT tibi om. T fui om. P1 12 post] sed post o 13 ueniens te] te uenientem Po summa m. sublimitate T 14 proscriptionis] prouectiori H onere Po, honore BHNTV, honorem L, horrore Beneu.; onere in honore fort. depressit] prouexit N cum] magis add. Hl 15 tenet] tenet uel ov possidet om. H 16 credebat BLPT, cedebat H sed prius e a. I. 17 uel diabolo] epo ex epm H crederet BtHT 18 iacto haec B, haec actio Hl 19 christo BLNT ad om. B hoc corr. in hos T 20 apostoli sui carior dignatione B 21 et qui me ... 729,1 misit om. V qui me audit audit om. BT audit me o )

730
qui me misit. et qui reicit uos, me reicit et eum qui me misit.

Vnde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur? dum episcopus qui unus est et ecclesiae praeest superba quorundam praesumptione contemnitur et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus iudicatur. quis enim hic est superbiae tumor, quae adrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes uocare ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce iam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum nec plebs praepositum nec grex pastorem nec ecclesia gubernatorem nec Christus antistitem nec Deus sacerdotem. subueniat Puppianus et sententiam dicat, iudicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus qui sub nobis arcessitus est sine spe salutis et pacis exisse uideatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi et spiritus sancti gratiam iudicetur, ne tot lapsis et paenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa iudicii tui auctoritate soluatur. adnue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae uigore firmare, ut Deus et Christus eius agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.

Apes habent regem et ducem pecudes et fidem seruant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. quanto [*]( 1 reiecit uos me reiecit T eum] qui me reicit reicit eum H 3 inde BHTov haeresis BLN 4 dum] nisi dum 0 est et om. T ecclesiae] catholicae add. L 5 indignatione Hl honoratur L 6 indicatur H qui 0, quae B est hic enim T, est enim haec B superbia aut B 7 animae T 8 et] factos et H ac nisi] agni : si T 9 ecce] et te BL, et Po 10 episcopatum L 11 christus] sps T, sps scвB 12 pupianus ov dicat] dicat et BHTov 13 ne] nec BH tantum B 14 accersitus est Bo, accessit H 15 ne] nec v 16 esset HlN, est L iudicetur gratiam baptismi et sps sci 0 ne] nec B 17 communicatio nostra] lege communicationis tradita H 18 soluantur B aliquamdo T, aliquanto B 19 pronuntiare om. B 20 tuae om. T uigore] uictore BP, iudicio H, auctoritate ov formare NP, reformare H christus] sps T 21 sit om. 0 altarii B 22 restitutus sit o 23 ducem] iudicem 0 pecudes om. Po et] et ei v, et eis 0 24 mancipio H, atque mancipia T* pleno obsequio H )

731
simpliciores et meliores uobis sunt brutae pecudes et muta animalia et cruenti licet ac furentes inter gladios adque inter arma praedones? praepositus illic agnoscitur et timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterua consensit.