Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quae ultra iam contemnere et in errore pristino perseuerare quid aliud est quam incurrere in obiurgationem Domini increpantis [in psalmo] et dicentis: ad quid exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. si uideras furem, concurrebas ei et inter moechos particulam tuam ponebas. exponere enim iustificationes et testamentum Domini et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones eius abicere et disciplinam dominicam contemnere nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere? dum quis de euangelica ueritate furatur Domini nostri uerba et facta, et corrumpit adque adulterat praecepta diuina. sicut apud Hieremiam scriptum est: quid est, inquit, paleis ad triticum? [*]( 13 Ps. 49, 16. 18. 24 Hier. 23, 28. 30. 32. ) [*]( 1 dno L, dns R facimus S1 2 et om. B friTkmT Q (frater kmi M) quid B de om. L 3 hoc om. R et tenuit om. B 4 Bimplicitatis S 5 de] ne S 7 mixtam uino B 8 de] super V 10 et docuit] docuit S .. 12 currere S in] id L obiurgatione S 13 in pealmo om. S expones Q 14 meae B adsumes LOQ meum] tuum P 16 meus 0 uidebus QRv simul concurrebus Q; cf. 169,14 17 ei om. LR, cum eo Q inter moecoa S, cum adulteris Q particulam] portionem Q tuam om. L 18 dei B 20 eius om. S 21 qui L1, om. B 22 ueritatem Q nostriJ non PM (noatri Q) et corrumpit) corrumpit OQBv 23 ieremian SP, hieremian B 24 ad] aut S )
Religioni igitur nostrae congruit et timori et ipsi loco adque officio sacerdotii nostri, frater carissime, in dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis dominicae ueritatem [*]( 4 Hier. 3, 9. 10. 10 Io. 8, 12. 14 Matth. 28, 18-20. ) [*]( 2 a om. SQ (ad M) proximu suu M (u corr.) 4 eodem 81 moecata S 5 in lignum v 6 furtum ex futurum SQ (furtum M) 9 debemus JR 11 saeculi] mundi Q ambulauit QR 13 christi R 14 in alio v apostolus OP 16 omnes LS, gentes omnes OPR, omnes gentes Qv tinguentes] baptizantes Q eas B 17 fili SPQ eas B 19 uoluimus Oxon. 20 dum] nondum S 21 quod Q ignuscit 0, agnoscit P* 22 erranimus] eramus S iam om. P adpropinquat LOPQRv 23 benigna eius LOPQBv 25 religione 0 26 sacerdoti 0, sacerdotis S nro O )
Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore quondam presbytero, quod ei, antequam paenitentiam plenam egisset et Domino Deo in quem deliquerat satisfecisset, temere Therapius collega noster inmaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. quae res nos satis mouit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis et sine petitu et conscientia plebis nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente pax ei concederetur. sed librato apud nos diu consilio satis fuit obiurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putauimus auferendam ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. [*]( 2 corripere 8 sua et maiestate om. R et om. S uenirell desinit 0 3 nos tenere ex nosteme Sm. 2 docuit] nocuit R 4 opto ... nalere om. S. — Caecili Cypriani ad Caecilium (de sacramento calicis dominici add. Q) explicit SQ, De (Explicit ad Caecilium de P, Ad Caecilium de R) sacramento dominici calicis (om. R) ezplicit (om. P) LPR. - Epist. LXIIll. - Incipit ad Fidum de infantibus baptizandis CLPQR. - 7 salute LlB 9 quondam C2LMPQ1RV, quodam Q1, quandam 01 ei ex et M (ei Q), et PB1 10 deliquerit C 11 temere om. CBv terapios L1 propera B 14 et sine] sine CB 15 urgente om. CB ei] et exp. C 16 liberato C 17 terapium Q et om. C 19 a sacerdote] sacerdoti L semel] apud exp. C offerendam C1 ac] hac LXQ 20 uictoria 01 promisimus L )
Quantum uero ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum uel tertium diem quam nati sint constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares: longe aliud in concilio nostro uisum est. in hoc enim quod tu putabas esse faciendum nemo consensit, sed uniuersi potius iudicauimus nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. nam cum Dominus in euangelio suo dicat: filius hominis non uenit animas hominum perdere sed saluare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est? nobis enim adque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum uidentur. ceterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris maiestate et opere perfecta sunt.
Esse denique apud omnes sine infantes sine maiores natu unam diuini muneris aequalitatem declarat nobis scripturae diuinae fides, cum Helisaeus super infantem uiduae filium qui mortuus iacebat ita se Deum deprecans superstrauit, ut capiti caput et faciei facies adplicaretur et superfusi Helisaei membra singulis paruuli membris et pedes pedibus iungerentur. quae res si secundum natiuitatis nostrae et corporis qualitatem cogitetur, [*]( 9 Luc. 9, 66. ) [*]( 1 quantum ... 1.11 perdenda est exh. Augustinus Contra duas epist. Pelag. IV 23 infantum C n corr. 2 diem tertium L quam] dum quam V, quo e et Aug. textus sunt R et Aug. 4 antiquae B ae in ras., antiqua M (antiquae Q) 5 longe] aliquid C 6 uisum] omnibus nisum Qv et Aug. tu om. Aug. 7 consentit P, concessit C iudicamus Clv 8 homini c misericordis dei gratiam Aug. 10 hominum om. CB et Aug. sed saluare B sed salna in ras., om. C 11 si] sicut C anima] innocens add. C 12 manibus dei Q 17 maioris L 18 declara B dininae scripturae a 19 cum om. c elisenB PQ infante 01 nidnae C sed ae in ras., samaritis F 20 ita se om. P caput ex apud C 21 faciei C sed ei in ras., facie L applicaret B snperfnsa CB aelisae L, elisei PQ singuli L 22 parnulis C1 inngarentnr 01 23 qualitatem] inaequalitatem c cogitatnr C )