Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod etsi mane aqua sola offerri uidetur, tamen cum ad cenandum uenimus, mixtum calicem offerimus? sed cum cenamus, ad conuiuium nostrum plebem conuocare non possumus, ut sacramenti ueritatem fraternitate omni praesente celebremus. at enim non mane, sed post cenam mixtum calicem optulit Dominus. numquid ergo dominicum post cenam celebrare debemus, ut sic mixtum calicem frequentandis dominicis offeramus? Christum offerre oportebat circa uesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et uesperam mundi, sicut in Exodo scriptum est: et occident illum omne uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam. et iterum in psalmis: adleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. nos autem resurrectionem Domini mane celebramus.
Et quia passionis eius mentionem in sacrificiis omnibus facimus, passio est enim Domini sacrificium quod offerimus, nihil aliud quam quod ille fecit facere debemus. scriptura enim dicit ut quotienscumque calicem in commemorationem Domini et [*]( 2 Marc. 8, 38. 4 Gal. 1, 10. 16 Ei. 12, 6. 18 Ps. 140, 2. 24 cf. I Cor. 11, 26.\' ) [*]( 2 confusus] confesans Q fuerit] coram hominibus add. Q confundet RQ1, confidet Q* (confitebitur M tn raa.) 4 placere nellem V 5 christoe ex christi R 6 bibire S 7 estai M (etsi Q) 8 ad] a Q (ac M) 10 ueritate L 11 fraternitatem Q omne B ad LQS 12 nuncqmd S 13 sic] si S 14 christi ex christus B 15 nespera LP ipsius R occansum S 16 uespera S in mundi R occiderant illud S 17 omnis Q istrahel S 18 manum Q 19 resnrrectionem ex rectionem S m. 2 20 domini) in sacrificiis omnibus dni R celebremus Ml (celebramns М\'Q) 21 et quia] qui V . faciamas M1 (facimns M2Q) 23 ille] ipse R dicit] add. Rv: quotienscnmque enim ederitis panem istum et calicem istum biberitis mortem domini adnuntiabitis (adnunciatis B) quoadusque neniat (= I Cor. 11, 26) 24 ut om. Rv quotienscumque] ergo add. Rv )
Quae ultra iam contemnere et in errore pristino perseuerare quid aliud est quam incurrere in obiurgationem Domini increpantis [in psalmo] et dicentis: ad quid exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. si uideras furem, concurrebas ei et inter moechos particulam tuam ponebas. exponere enim iustificationes et testamentum Domini et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones eius abicere et disciplinam dominicam contemnere nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere? dum quis de euangelica ueritate furatur Domini nostri uerba et facta, et corrumpit adque adulterat praecepta diuina. sicut apud Hieremiam scriptum est: quid est, inquit, paleis ad triticum? [*]( 13 Ps. 49, 16. 18. 24 Hier. 23, 28. 30. 32. ) [*]( 1 dno L, dns R facimus S1 2 et om. B friTkmT Q (frater kmi M) quid B de om. L 3 hoc om. R et tenuit om. B 4 Bimplicitatis S 5 de] ne S 7 mixtam uino B 8 de] super V 10 et docuit] docuit S .. 12 currere S in] id L obiurgatione S 13 in pealmo om. S expones Q 14 meae B adsumes LOQ meum] tuum P 16 meus 0 uidebus QRv simul concurrebus Q; cf. 169,14 17 ei om. LR, cum eo Q inter moecoa S, cum adulteris Q particulam] portionem Q tuam om. L 18 dei B 20 eius om. S 21 qui L1, om. B 22 ueritatem Q nostriJ non PM (noatri Q) et corrumpit) corrumpit OQBv 23 ieremian SP, hieremian B 24 ad] aut S )
Religioni igitur nostrae congruit et timori et ipsi loco adque officio sacerdotii nostri, frater carissime, in dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis dominicae ueritatem [*]( 4 Hier. 3, 9. 10. 10 Io. 8, 12. 14 Matth. 28, 18-20. ) [*]( 2 a om. SQ (ad M) proximu suu M (u corr.) 4 eodem 81 moecata S 5 in lignum v 6 furtum ex futurum SQ (furtum M) 9 debemus JR 11 saeculi] mundi Q ambulauit QR 13 christi R 14 in alio v apostolus OP 16 omnes LS, gentes omnes OPR, omnes gentes Qv tinguentes] baptizantes Q eas B 17 fili SPQ eas B 19 uoluimus Oxon. 20 dum] nondum S 21 quod Q ignuscit 0, agnoscit P* 22 erranimus] eramus S iam om. P adpropinquat LOPQRv 23 benigna eius LOPQBv 25 religione 0 26 sacerdoti 0, sacerdotis S nro O )
Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore quondam presbytero, quod ei, antequam paenitentiam plenam egisset et Domino Deo in quem deliquerat satisfecisset, temere Therapius collega noster inmaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. quae res nos satis mouit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis et sine petitu et conscientia plebis nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente pax ei concederetur. sed librato apud nos diu consilio satis fuit obiurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putauimus auferendam ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. [*]( 2 corripere 8 sua et maiestate om. R et om. S uenirell desinit 0 3 nos tenere ex nosteme Sm. 2 docuit] nocuit R 4 opto ... nalere om. S. — Caecili Cypriani ad Caecilium (de sacramento calicis dominici add. Q) explicit SQ, De (Explicit ad Caecilium de P, Ad Caecilium de R) sacramento dominici calicis (om. R) ezplicit (om. P) LPR. - Epist. LXIIll. - Incipit ad Fidum de infantibus baptizandis CLPQR. - 7 salute LlB 9 quondam C2LMPQ1RV, quodam Q1, quandam 01 ei ex et M (ei Q), et PB1 10 deliquerit C 11 temere om. CBv terapios L1 propera B 14 et sine] sine CB 15 urgente om. CB ei] et exp. C 16 liberato C 17 terapium Q et om. C 19 a sacerdote] sacerdoti L semel] apud exp. C offerendam C1 ac] hac LXQ 20 uictoria 01 promisimus L )