Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Neque enim m tribus pueris minor fuit martyrn dignitas, quia morte frustrata de camino ignis incolumes exierunt aut non [*]( 1 sunt om. CR 2 monimenta 02 3 spiritalia om. CR si memores T 4 simus] sumns LT concorde ex cor corde R, corda T ntrnbrique R, ntrique ex utrumque C 5 reuelemus\' L1 6 istic C caeliritate R 7 dnTL 8 eororis C\' 9 opto ... nalere om. CL te ex nos P. — Ad (Explicit ad P) Cornelium de confessione eius eiplicit (om. P) LP, Ad Cornelium I (de confessione epistnla prima Q) eiplicit TQ, Ad Cornelium \'III\' explicit R, Explicit liber •III • Cecili Cypriani ad Comelium C. — Epist. LXl. — Incipit (om. T) ad Lncium (ad Lncium om. L) de ezilio renenum FLPQT. -13 administrationem Q 15 gratnlemur L1 16 eodem F redaces et Tl 19 religationem P, religionem Q 20 religatus P 22 quia] qua L )
Intellegimus, frater carissime, et tota cordis nostri luce perspicimus diuinae maiestatis salutaria et sancta consilia, unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra ecclesiam Christi et episcopum Cornelium beatum martyrem uosque omnes saecularis potestas subito proruperit, ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet Dominus quae esset ecclesia, quis episcopus eius unus diuina ordinatione delectus, qui cum [*](4 ted] et F repraesentandu F 5 itges Q 7 quam- quam TI fecerant L\'Q 8 queni tamen QT quemque] quem V eolnmiis LI TI 9 quos F, eos LPQTv eximeret] deinde de est totum folium in F 11 nostrae Q dum Q 12 omne T ne in ras., omnem Q snbplitiiim T 14 noebia M (aohia Q) brebiftta Q 16 alteri L dei] dã LQ antistites Q, antestis ez attestes T 17 coortetnr P 18 solo FLPTV, solum Qv sermoni sed L 19 sed] sed e* V 20 frat∗∗∗ P, fratres T kmT T i in ras. nostris Q 22 exhorta Q, orta T 23 et om. LP noeque L omnis LQT*, omaem Tl 24 saecolaris T is in ras. potestuas M (poteatas Q) 26 deiectus T quis Q )
Adque utinam nunc facultas daretur, frater carissime, ut interesse illic uobis regredientibus possemus qui uos mutua caritate diligimus, ut aduentus uestri laetissimum fructum praesentes cum ceteris ipsi quoque caperemus. quae illic exultatio omnium fratrum, qui concursus adque conplexus occurrentium singulorum ? uix osculis adhaerentium potest satisfieri, uix uultus ipsi adque oculi plebis possunt uidendo satiari de aduentus uestri gaudio. cognoscere illic fraternitas coepit qualis et quanta sit secutura Christo ueniente laetitia: cuius quia cito adpropinquauit aduentus, . imago iam quaedam praecessit in nobis, ut quomodo Iohannes praecursor eius et praeuius ueniens praedicauit Christum uenisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum iam redire. uicarias uero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad uos litteras mittimus, frater carissime, et repraesentantes nobis per epistulam gaudium nostrum fida obsequia caritatis expromimus, hic quoque in sacrificiis adque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio eius Domino nostro gratias agere et orare pariter ac petere ut qui perfectus est adque perficiens custodiat et [*]( 1 episcopis PT, epB M (epo Q) et presbyteri MT (et om. Q) qui L 3 inimicos L lacesserit Q, lacesseret et V qui om. QT e contra P quibusdam T 4 christum Q aduersarius n. c. e. m. christi add. L m. 2 in marg. aduersarios P 6 et suos] et ipsos et suos Bigaltins 8 frator om. M (exh. Q) intereasem L 9 possem P, huic possem L 13 osculis LP, oculis FQTv adhaerinntium F potest satis] potestatis P ipse P 14 oculi atque L uestri om. Tl 15 secutura] secura F 16 adpropinquabit Pv 18 brebius F, breuius PLI, braeuius Q 20 et om. T uicarios P pro] porro L 22 et om. MT (exh. Q) presentantes M (repraes. Q) 23 claritatis F 25 nostro om. L \' 26 et] atque L v )
, Cum maximo animi nostri gemitu et non sine lacrimis legimus litteras uestras, fratres carissimi, quas ad nos pro dilectionis uestrae sollicitudine de fratrum nostrorum et sororum captiuitate fecistis. quis enim non doleat in eiusmodi casibus aut quis non dolorem fratris ut suum proprium computet, cum loquatur. apostolus Paulus et dicat: si patitur membrum unum, compatiuntur et cetera membra: et si laetatur membrum unum, collaetantur et cetera membra. et alio loco, quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quare nunc et nobis captiuitas fratrum nostra captiuitas computanda est et periclitantium dolor pro nostro dolore numerandus est, cum sit scilicet adunationis nostrae et corpus unum et non tantum dilectio sed et religio instigare nos debeat et confortare ad fratrum membra redimenda. [*]( 15 I Cor. 12, 26. 18 II Cor. 11, 29. ) [*]( 1 nobis LM (uobis Q) uestrae et L 2 et ad ex ad L m. 2 ne] nec Q 4 exemplo Q (exemplum M) prius et om. LPM (exh. Q) 5 praesentibus debet fratribus] praesente plebe possit F inmolari] immorari PQT, celebrari F optamus ... nalere om. L. — Ad (Explicit ad F) Lucium de exilio reuersum explicit (explicat L, om. F) FLPQT. — Epist. LXII. — Ad Ianuarium et ceteros de captiuis redimendis p., om. r. — 14 ut scripai, et rp., sui c 15 paulus apostolus p unum membrum v 16 et si (i, si v; et si ... cetera membra om. r 18 quisj quis non r non ego e 21 et corpus] corpus v 22 confortari p. )
Nam cum denuo apostolus FauIus dicat: nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis? etiamsi caritas minus adegerit ad opem fratribus ferendam, considerandum tamen hoc in loco fuit Dei templa esse quae capta sunt, nec pati nos longa cessatione et neglecto dolore debere ut diu Dei templa captiua sint, sed quibus possumus elaborare uiribus et uelociter gerere ut Christum iudicem et Dominum Deum nostrum promereamur obsequiis nostris. nam cum dicat Paulus apostolus: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, in captiuis fratribus nostris contemplandus est Christus et redimendus de periculo captiuitatis, qui nos redemit de periculo mortis, ut qui nos de diaboli faucibus exuit nunc ipse qui manet et habitat in nobis de barbarorum manibus exuatur et redimatur nummaria quantitate qui nos cruce redemit et sanguine : qui idcirco haec fieri interim patitur, ut fides nostra temptetur an faciat unusquisque pro altero quod pro se fieri uellet, si apud barbaros teneretur ipse captiuus. quis enim non humanitatis memor et mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc filios suos computet: si maritus est, uxorem suam illic captiuam teneri cum dolore pariter ac uinculi maritalis amore existimet? quantus uero communis omnibus nobis maeror atque cruciatus est de periculo uirginum quae illic tenentur, pro quibus non tantum libertatis sed et pudoris iactura plangenda est nec tam uincula barbarorum quam lenonum et lupanarium stupra deflenda sunt, ne membra Christo dicata et ad aeternum continentiae honorem pudica uirtute deuota insultantium libidinis contagione foedentur?