Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ad agonem saecularem exercentur homines et parantur et magnam gloriam conputant honoris sui, si illis spectante populo et imperatore praesente contigerit coronari. ecce agon sublimis et magnus et coronae caelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus et super eos quos filios facere dignatus est oculos suos pandens certaminis nostri spectaculo perfruatur. proeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant angeli eius , spectat et Christus. quanta est gloriae dignitas, quanta felicitas praeside Deo congredi et Christo iudice coronari? armemur, fratres dilectissimi, uiribus totis et paremur ad agonem, mente incorrupta, fide integra, uirtute deuota. ad aciem quae [*]( 2 Io. 12, 25. 5 Apoc. 14, 9-11. ) [*]( 1 metuite om. B et animam et corpus B, animam et corpus Q 2 gehenna P 3 illam] eam B 5 apocalypsi B, in apocalypei R" adorabit B 6 accipiet B, accipi**t M, accipit at Q nota B 7 sua et in manu om. B manu sna M (sua om. Q) 8 sulpure MP, sulpore Q . 9 oculi scTagni B 11 ascendet in saecula saeculorum Pv 12 adorant M2 Q2Rv 13 exercentur] certentnr Q parentur M* (parantnr MIQ) 14 conputent 3P (conpntant MlQ) si om. JI. (eah. Q) illos M (illis Q), illic B eipectante B 15 contegerit B, cam contigerit M sed cum 8. I (cum om. Q) agon] ac B 16 et magnus om. B coronas B glorioeus praemio P 18 spandens BQ, expaudens coni. Balusius certamini B nostro B, nostris B spectacolo om. B 20 christns eine Q; cf. pag. 614,7. 629,22 dignitas et Bv 21 praeside] praesente e 22 totis] fortis B 23 mente] integra add. Q )

664
nobis indicitur Dei castra procedant. armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit. armentur et lapsi. ut et lapsus recipiat quod amisit, integros honor, lapsos dolor ad proelium prouocet. armari et parari nos beatus apostolus docet dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et principes huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritus nequitiae in caelestibus. propter quod induite tota arma, at possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia perfeceritis stetis adcincti lumbos uestros in ueritate, induti loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione pacis euangelii, adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita iacula nequissimi extinguere et galeam salutis et gladium spiritus, qui est sermo Dei.

Haec arma sumamus, his nos tntamentis spiritalibus et caelestibus muniamus, ut in die nequissimo resistere diaboli minis et repugnare possimus. induamus loricam iustitiae, ut contra inimici iacula munitum sit pectus et tutum. calciati sint euangelico magisterio et armati pedes, ut cum serpens calcari a nobis et obteri coeperit, mordere et subplantare non possit. portemus fortiter scutum fidei, quo protegente quidquid iaculatur inimicus possit extingui. accipiamus quoque ad tegumentum capitis galeam spiritalem, ut muniantur aures, ne audiant edicta feralia, muniantur oculi, ne uideant detestanda simulacra, muniatur frons, ut signum Dei incolume seruetur, muniatur os, ut Dominum suum Christum [*]( 4 Eph. 6, 12-17. 1 indigitur JB dei eras. in Q, de M castris M sed is in ras. (castra Q) 4 praeparari c apostolas paulus Q, paalas apostolus B docet om. QlM, monet Q* B. I. 6 adaersas c. e. s. sed otn. B 6 et haum] haram P 7 erpiritum B 8 tuta Q2 (tota MQI), om. B 10 ac cincti P 11 induite Q\' (indnti QsM), induentcs V et om. B 12 euangelii pacis v 14 spiritus] christi B 16 swnamus] fratres dilectinimi add. Y tutamentis] iuramentis r 18 lorica B 22 quod M\' (quo M\'Q) 23 tegimentam P capitis] salutis B Bpiritalem] salutarem r 24 audient B* odicta ... uideant om. B 26 dnT R incolume ... suum om. B reseruetur V ies. christi li )

665
uictrix lingua fateatur. armemus et dexteram gladio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, ut eucharistiae memor quae Domini corpus accipit ipsum conplectatur, postmodum Domini sumptura praemium caelestium coronarum.

O dies ille qualis et quantus adueniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere et diuinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in gehennam nocentes et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore damnare, nobis uero mercedem fidei et deuotionis exsoluere. quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum uideas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, Abraham et Isaac et Iacob et patriarchas omnes et apostolos et prophetas et martyras salutare, cum iustis et Dei amicis in regno caelorum datae inmortalitatis uoluptate gaudere, sumere illic quod nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. maiora enim nos accipere quam quod hic aut operamur aut patimur apostolus praedicat dicens: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. cum reuelatio illa uenerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus et laeti dignatione Domini honorati, quam rei remanebunt et miseri qui Dei desertores aut contra Deum rebelles uoluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextinguibili igne torqueri.