Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo iam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et uiuit in aeternum et uiuificat seruos suos in fide sui nominis constitutos. uenit enim tempus, fratres dilectissimi, quod iam pridem Dominus noster praenuntiauit et docuit aduenire dicens: ueniet hora ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere. sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. haec autem locutus sum uobis ut cum uenerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi uobis. nec quisquam miretur persecutionibus nos adsiduis fatigari et pressuris angentibus frequenter urgeri, quando haec futura in nouissimis temporibus Dominus ante praedixerit et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus eius docuerit ideo [*]( 6 I lo. 2, 6. 9 Rom. 8, 16, 17. 17 Io. 16, 2-4. ) [*]( 1 imminet] fratres dilectissimi add. V 2 se] uos Q 4 christi BQl (ehristmn MQ2) funderant R1 est enim] stent B 5 id] si id R et docuit] docuit Q 8 paulus beatus apoatolus BP, apostolus paulus Q, paulus B exhortatur] exoptatur B 9 autem filii BPQRV, autem filii dei v dei coheredes om. B 11 magnificemur R 12 a nobis P ut om. B 13 morientem B aequantnr B 14 et uiuit] uiuit v 15 ueniet R 16 noster om. BV dieens] docens v 17 uenit B 18 officium] obsequium v hoc] haec v 19 nouerunt V 21 quia] quae BP 22 agentibun BMI (angentibus M2Q) 23 praedixerat B 25 eius om. V ) [*](in. ) [*](42 )

658
persecutiones fieri ut probemur et ut dilectioni Dei iusto iustorum. praecedentium exemplo nos etiam morte et passionibus copulemur. posuit enim in epistula sua dicens: carissimi, nolite mirari ardorem accidentem uobis, qui ad temptationem uestram fit, nec excidatis tamquam nouum uobis contingat sed quotienscumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione facta claritatis eius gaudentes exultetis. si inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis, quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur. docuerunt autem nos apostoli ea quae de praeceptis dominicis et caelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: nemo est qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. et iterum, beati, inquit, eritis, cum odio uos habuerint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. \'gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa in caelis.

Gaudere nos et exultare uoluit in persecutionibus Dominus, quia quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent caeli. neque enim sic nomen militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare et detractare ac recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia [*]( 3 I Petro 4, 12-14. 15 Luc. 18, 29. 30. 19 Lnc. 6, 22. 23. ) [*]( 1 persecntionem B et ut] ut et Q dilectione Q iusto om. SPQv 4 ardore B 5 nec] ne Q 6 nouum] aliquid add. v 12 autem om. Q 13 de om. B 14 iupcr quoque B m. 2 uel quoaque 16 fratres] aut sorores add. c 17 recipiet R* 19 uita aeterna B 20 homines om. B 23 multa om. B; est add. BMR (om. Q) 27 dei] christi V 28 cogitare debeamus B 29 detrectare BPfJ ac] et a militiam dei Q debeamus om. R )

659
primus ambulauerit Dominus humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit prior faceret et qui pati hortatur prior pro nobis ipse pateretur. sit ante oculos, fratres dilectissimi, quod qui omne iudicium a patre solus accepit et qui uenturus est iudicaturus, iam iudicii sui et cognitionis futurae sententiam protulerit praenuntians et contestans confessurum se coram patre suo confitentes et negaturum negantes. si mortem possemus euadere, merito mori timeremus. porro autem cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de diuina promissione et dignatione uenientem et fungamur exitum. mortis cum praemio inmortalitatis nec uereamur occidi, quos constet quando occidimur coronari.

Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi conturbetur, quod collectam fraternitatem non uideat nec tractantes episcopos audiat. simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. ubicumque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim ac necessitate temporis corpore non spiritu separatus, non moueatur ad fugae illius horrorem nec recedens et latens deserti loci solitudine terreatur. solus non est cui Christus in fuga comes est. solus non est qui templum Dei seruans ubicumque fuerit sine Deo non est. et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera inuaserit, fames aut sitis aut frigus adflixerit, uel per maria praecipiti nauigatione properantem tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti [*](1 passionis huius Q 2 quod] quid R qui] quod v 3 prior om. B oculos] uestros add. Bv 8 mori] mortem B 9 mortale B occaMionem Q 10 promissione et om. R de dei dignatione V et] nt B 11 exitu Bv 12 constat v 14 metum Q 15 audiant Q 18 crege B ac P, a Q, om. BRv 19 separatus] segregatus B a M (ad Q) 20 horrore M (horrorem Q) nec ex non Q (nec M) desertis locis B 22 seroat B non] nostro R 23 fugiente B solitudinem BR 24 famis BPQ aut ex ut Q siti R 25 praecipit B, praecepti Ql (praecepiti M1) properanti Q i in ras. {properantem M) 26 spectat RV, expectat BPQ 27 causam B pro om. B hQnorem B ) [*]( 42* )

660
praemium reddit quod daturum se in resurrectione promisit. nec minor est martyrii gloria non publice et inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille qui probat martyras et coronat.