Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias me nihil leuiter egisse, sed secundum quod litteris meis fueram ante conplexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse et nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam sed et coronam lapsus acciperet, postea tamen, sicut et collegii concordia et conligendae fraternitatis ac medendi uulneris utilitas exigebat necessitate temporum succubuisse et saluti multorum prouidendum putasse, et nunc ab his non recedere quae semel in concilio nostro de communi conlatione placuerunt, quamuis multa multorum uocibus uentilentur et mendacia aduersus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique iactentur. sed te oportet ut bonum fratrem adque unanimem consacerdotem, non quid maligni adque apostatae dicant facile suscipere, sed quid collegae tui modesti et graues uiri faciant de uitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere. [*]( 1 secundo Ql (secandum Q2М) in libello C sed in s. l. 2 quod Q (quem M) 3 snbficiens R, efficiens B 4 africa* L nidebitor Br, ut nidebatur B roma Q, romae C, prome B 5 cum] secum L 6 episcopis B habito] ab illo C consilio BC eadem B sen tentia B* 7 pari] pia Q sed in ras. (pari M) 8 nunc fuit] est nunc B 9 ante om. B, ad te Q (ante M sed n B. I.) 10 omne B consilii CQ, consilium B nostrum B 11 memini 01 ex] me C 13 acceperat C\' sicut et] sicut CQBv collegio B\', collegia B concordiam L 14 mendenti C\' 16 necessitati CQv, necessitatem B; cf. 631,20 16 putare Q recessi ex recesserit C 17 conlatione ex conciliatione C 19 ore prolata] reprobata B 21 quod M (quid Q) adque] aut B apotestate C 22 collegii B ut modesti B 23 de uita CQ, deuictae L exemplo ratione C )

629

Venio iam nunc, frater carissime, ad personam Corneli collegae nostri, ut Cornelium nobiscum uerius noueris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei iudicio qui episcopum eum fecit et coepiscoporum testimonio quorum numerus uniuersus per totum mundum concordi unanimitate consensit. nam quod Cornelium carissimum nostrum Deo et Christo et ecclesiae eius, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat, non iste ad episcopatum subito peruenit, sed per omnia ecclesiastica officia promotus et in diuinis administrationibus Dominum saepe promeritus ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. tunc deinde episcopatum ipsum nec postulauit nec uoluit, nec ut ceteri quos adrogantiae et superbiae suae tumor inflat inuasit, sed quietus alias et modestus et quales esse consuerunt qui ad hunc locum diuinitus eliguntur, pro pudore uirginalis continentiae suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae uerecundiae non ut quidam uim fecit ut episcopus fieret, sed ipse uim passus est ut episcopatum coactus exciperet. et factus est episcopus a plurimis collegis nostris qui tunc in urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suae praedicationis inlustres de eius ordinatione miserunt. factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum paene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum uirorum [*]( 1 fratres B kmi BM (k. Q) ad] et ad BC collegae corneli C 2 nouerit L, om. B 3 dei] domini dei v qui om. QB (exk. M), esse qui Cs 4 episcopum eum scrtpsi, epm CBLQB, eum episcopum c fecit et coepiscoporum om. B testimonium 01 5 consentit L I 6 cornelio R1 7 ecclesia L cum sacerdotibus B laudabilis B 10 dno L, dm C ad] a R sacerdoti Q, sacerdotibus corr. in sacerdotis C 11 tum v 12 nec uoluit om. B # nec] necui C 13 tumor ex et humor C inflatus B, infra B alios C 14 consueuerunt v ad hunc] adhuc B 15 continentiae BLQV (toste Bigaltio), conscientiae CB 16 et B s. l. m. 2 17 fleret] fieri uoluit JR 18 factus ... I. 21 miserunt om. B 20 honoriflcat L1 dterum et om. M (exh. Q) 21 est om. R 22 cornelio 01 23 plebi C 24suffiragio et CBv de ... collegio om. B collegio om. L; consensu malvm; cf. epist. 59 c. 5. )

630
collegio, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis uacaret quo occupato et de Dei uoluntate adque omnium nostrum consensione firmato quisque iam episcopus fieri uoluerit foris fiat necesse est nec habeat ecclesiasticam ordinationem. qui ecclesiae non tenet unitatem. quisque ille fuerit multum de se licet iactans et sibi plurimum uindicans profanus est, alienus est, foris est. et cum post primum secundus esse non possit, quisque post unum qui solus esse debeat factus est iam non secundus ille sed nullus est.

Tunc deinde post episcopatum non exambitum nec extortum, sed de Dei qui sacerdotes facit uoluntate susceptum, quanta in ipso suscepto episcopatu suo uirtus, quantum robur animi, qualis firmitas fidei, quod nos simplici corde et perspicere penitus et laudare debemus, sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei fanda adque infanda comminaretur, cum multo patientius et tolerabilius audiret leuari aduersus se aemulum principem quam constitui Romae Dei sacerdotem. nonne hic, frater carissime, summo uirtutis et fidei testimonio praedicandus est, nonne inter gloriosos confessores et martyras deputandus, qui tantum temporis sedit expectans corporis sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium aduersus edicta feralia resistentem et minas et cruciatus et tormenta fidei uigore calcantem [*]( 1 id eet u; idem C, hoc est B 2 gradus] locus B et cathedia V sacerdotalis om. B uaceret Q 3 et de] de CRv 4 quisquis C\'n fiant C 5 ecclesiastica ordinatione B, ecclesiae ordinationem C qui ex quia C 6 quisquis Cv merit] foris fuerit L de sebet C 8 quisquis C2v 9 qui solus om. C non iam BCB, non Q (iam non M) 10 ille om. B est om. Q 11 tum Bv ambitum Q 12 qui om, B 13 suscepto om. L, suscepta C coepiscopatum C co in cu corr. m. 2 sua ex suo C quantum ... penitus add. am. 2 tn marg. quantus B robor BC 14 quod] quos B, sed B 15 sedisse] sedinse L - 16 sacerdotalibus C\' 17 dei om. C infanda) nefanda B 18 aduersum Q aemulum] malum coni. Salmasius de primatu papae c. 6 p. 86 19 quam] quosi B dei] aemulum Q kmM (k. Q), om. CR 20 eummae CB 21 martyres BCR2v 22 temporibus C ferocientes B )

631
uel gladio inuaderent uel crucifigerent uel igne torrerent uel quolibet inaudito genere poenarum uiscera eius et membra laniarent? etiamsi maiestas Domini protegentis et bonitas sacerdotem quem fieri uoluit factum quoque protexit, tamen Cornelius, quantum ad eius deuotionem pertinet et timorem, passus est quidquid pati potuit et tyrannum armis et bello postmodum uictum prior sacerdotio suo uicit.

Quod autem quaedam de illo inhonesta et magna iactantur, nolo mireris, cum scias hoc esse opus semper diaboli ut seruos Dei mendacio laceret et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, ut qui conscientiae suae luce clarescunt alienis rumoribus sordidentur. explorasse autem collegas nostros scias et uerissime conperisse nulla illum libelli, ut quidam iactitant, labe maculatum esse, sed neque cum episcopis qui sacrificauerint communicationem sacrilegam miscuisse, sed eos demum quorum causa audita et innocentia conprobata sit coniunxisse nobiscum.