Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quod etiam Romam ad clerum tunc adhuc sine episcopo agentem et ad confessores Maximum presbyterum et ceteros in custodia constitutos, nunc in ecclesia cum Cornelio iunctos, plenissime scripsi, quod me scripsisse de eorum rescriptis potes [*]( 1 increpati Q, intrepidis C d in t corr. m. 2 2 presbyteris B diacones CQB, diaconibus B inmodėratos eos B 3 et om. B 4 scribens BM (rescribens Q) extat] expediant B qui si etc. cf. epist. 19. c. 2 5 habeant 02, om. B 6 et tempore Q quam quo L, quam BCR 7 acies adhuc] aciens quod adhuc praelium B agon] apud nos C sed nos 8. l. m. 2 8 commissi ex omni si B m. 2, commissi cotidie B, poenitent C 9 qui] quod Q potest om. BB 10 statimendum Lx esse et Cl 11 ut om. C quies et] qui esset L, quies B 12 esset] est R conuenire uenire L 13 tunc ... oporteret add. C m. 2 liberato C, libato B conlationum B 14 statuerem L concilium B 15 sentiam C1R1 consilium B statutum B, statuam L, constituta Q 16 lapsis] lassis B sed s s. i. a] communicare u. ipse a repetit B 17 abstineret Q* (abstineretur MQl) 18 ad romam B, ad romanum C sed num s. I. 19 agente CLB ad om. Q confessorem v 20 custodiam Q constitutis Cl ecclesiam CB1 iuntos B, iunctus C, functos B 21 scripsi quod me om. B eorum] orum B poteris CRv )
Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita. cum data esset facultas m unum conueniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum conuenimus et scripturis [diu] ex utraque parte prolatis temperamentum salubri moderatione librauimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent et eo quod sibi ecclesia cluderetur secuti saeculum gentiliter uiuerent, nec, tamen rursus censura euangelica solueretur, ut ad communicationem temere prosilirent, sed traheretur diu paenitentia et rogaretur dolenter paterna clementia et examinarentur causae [*]( 1 dinoscere Q, agnoscere B quamquam etc. cf. cpiet. 30 c. 5 2 in om. C 3 prius] propius C adaeclcsiae C d 8. I. 4 conlationem B 5 et presbyteris Q diacones Q, diaconibus Bv adstantibus Q (ac stantibus M) \' 6 ac tractata ratione B 7 etiam] enim Q (etiam M) nouationo R 8 et] et a B presbyterum moysen C adhoc L1 9 susscribentur C exitom Q 10 per] in B, pro Q (per M) mundum] modum R 11 sunt om. C notitiam ex nocentiam C eclesis R 13 sicundum R tamen quod fuerat ante B ante] antehac Q 14 est B 15 incolomes CLQ et om. B 16 tutella R, om. B protexit] seruauit Q diu] diuinis v; expunxi ut l.12 sunt 17 temperamentis B 18 liberanimns C1R1 19 et eo corr. in et ea C, item B 20 clauderetur vf abdiceretur e:xf adduceretur C 22 trad»retur M (traheretur Q) 23 et om. C ) [*](40* )
De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias me nihil leuiter egisse, sed secundum quod litteris meis fueram ante conplexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse et nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam sed et coronam lapsus acciperet, postea tamen, sicut et collegii concordia et conligendae fraternitatis ac medendi uulneris utilitas exigebat necessitate temporum succubuisse et saluti multorum prouidendum putasse, et nunc ab his non recedere quae semel in concilio nostro de communi conlatione placuerunt, quamuis multa multorum uocibus uentilentur et mendacia aduersus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique iactentur. sed te oportet ut bonum fratrem adque unanimem consacerdotem, non quid maligni adque apostatae dicant facile suscipere, sed quid collegae tui modesti et graues uiri faciant de uitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere. [*]( 1 secundo Ql (secandum Q2М) in libello C sed in s. l. 2 quod Q (quem M) 3 snbficiens R, efficiens B 4 africa* L nidebitor Br, ut nidebatur B roma Q, romae C, prome B 5 cum] secum L 6 episcopis B habito] ab illo C consilio BC eadem B sen tentia B* 7 pari] pia Q sed in ras. (pari M) 8 nunc fuit] est nunc B 9 ante om. B, ad te Q (ante M sed n B. I.) 10 omne B consilii CQ, consilium B nostrum B 11 memini 01 ex] me C 13 acceperat C\' sicut et] sicut CQBv collegio B\', collegia B concordiam L 14 mendenti C\' 16 necessitati CQv, necessitatem B; cf. 631,20 16 putare Q recessi ex recesserit C 17 conlatione ex conciliatione C 19 ore prolata] reprobata B 21 quod M (quid Q) adque] aut B apotestate C 22 collegii B ut modesti B 23 de uita CQ, deuictae L exemplo ratione C )
Venio iam nunc, frater carissime, ad personam Corneli collegae nostri, ut Cornelium nobiscum uerius noueris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei iudicio qui episcopum eum fecit et coepiscoporum testimonio quorum numerus uniuersus per totum mundum concordi unanimitate consensit. nam quod Cornelium carissimum nostrum Deo et Christo et ecclesiae eius, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat, non iste ad episcopatum subito peruenit, sed per omnia ecclesiastica officia promotus et in diuinis administrationibus Dominum saepe promeritus ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. tunc deinde episcopatum ipsum nec postulauit nec uoluit, nec ut ceteri quos adrogantiae et superbiae suae tumor inflat inuasit, sed quietus alias et modestus et quales esse consuerunt qui ad hunc locum diuinitus eliguntur, pro pudore uirginalis continentiae suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae uerecundiae non ut quidam uim fecit ut episcopus fieret, sed ipse uim passus est ut episcopatum coactus exciperet. et factus est episcopus a plurimis collegis nostris qui tunc in urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suae praedicationis inlustres de eius ordinatione miserunt. factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum paene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum uirorum [*]( 1 fratres B kmi BM (k. Q) ad] et ad BC collegae corneli C 2 nouerit L, om. B 3 dei] domini dei v qui om. QB (exk. M), esse qui Cs 4 episcopum eum scrtpsi, epm CBLQB, eum episcopum c fecit et coepiscoporum om. B testimonium 01 5 consentit L I 6 cornelio R1 7 ecclesia L cum sacerdotibus B laudabilis B 10 dno L, dm C ad] a R sacerdoti Q, sacerdotibus corr. in sacerdotis C 11 tum v 12 nec uoluit om. B # nec] necui C 13 tumor ex et humor C inflatus B, infra B alios C 14 consueuerunt v ad hunc] adhuc B 15 continentiae BLQV (toste Bigaltio), conscientiae CB 16 et B s. l. m. 2 17 fleret] fieri uoluit JR 18 factus ... I. 21 miserunt om. B 20 honoriflcat L1 dterum et om. M (exh. Q) 21 est om. R 22 cornelio 01 23 plebi C 24suffiragio et CBv de ... collegio om. B collegio om. L; consensu malvm; cf. epist. 59 c. 5. )
Tunc deinde post episcopatum non exambitum nec extortum, sed de Dei qui sacerdotes facit uoluntate susceptum, quanta in ipso suscepto episcopatu suo uirtus, quantum robur animi, qualis firmitas fidei, quod nos simplici corde et perspicere penitus et laudare debemus, sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei fanda adque infanda comminaretur, cum multo patientius et tolerabilius audiret leuari aduersus se aemulum principem quam constitui Romae Dei sacerdotem. nonne hic, frater carissime, summo uirtutis et fidei testimonio praedicandus est, nonne inter gloriosos confessores et martyras deputandus, qui tantum temporis sedit expectans corporis sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium aduersus edicta feralia resistentem et minas et cruciatus et tormenta fidei uigore calcantem [*]( 1 id eet u; idem C, hoc est B 2 gradus] locus B et cathedia V sacerdotalis om. B uaceret Q 3 et de] de CRv 4 quisquis C\'n fiant C 5 ecclesiastica ordinatione B, ecclesiae ordinationem C qui ex quia C 6 quisquis Cv merit] foris fuerit L de sebet C 8 quisquis C2v 9 qui solus om. C non iam BCB, non Q (iam non M) 10 ille om. B est om. Q 11 tum Bv ambitum Q 12 qui om, B 13 suscepto om. L, suscepta C coepiscopatum C co in cu corr. m. 2 sua ex suo C quantum ... penitus add. am. 2 tn marg. quantus B robor BC 14 quod] quos B, sed B 15 sedisse] sedinse L - 16 sacerdotalibus C\' 17 dei om. C infanda) nefanda B 18 aduersum Q aemulum] malum coni. Salmasius de primatu papae c. 6 p. 86 19 quam] quosi B dei] aemulum Q kmM (k. Q), om. CR 20 eummae CB 21 martyres BCR2v 22 temporibus C ferocientes B )
Quod autem quaedam de illo inhonesta et magna iactantur, nolo mireris, cum scias hoc esse opus semper diaboli ut seruos Dei mendacio laceret et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, ut qui conscientiae suae luce clarescunt alienis rumoribus sordidentur. explorasse autem collegas nostros scias et uerissime conperisse nulla illum libelli, ut quidam iactitant, labe maculatum esse, sed neque cum episcopis qui sacrificauerint communicationem sacrilegam miscuisse, sed eos demum quorum causa audita et innocentia conprobata sit coniunxisse nobiscum.
Nam et de Trofimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. nam, sicut et antecessores nostri saepe fecerunt, conligendis fratribus nostris carissimus frater noster necessitate succubuit. et quoniam cum Trofimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad ecclesiam Trofimo et satisfaciente et paenitentia deprecationis errorem pristinum confitente et fraternitatem quam nuper abstraxerat cum plena humilitate et satisfactione reuocante auditae sunt eius preces et in ecclesiam Domini non tam [*]( 1 crucifigerentor C\' 2 laniaret JS 3 protegeret B quem sacerdotem quem L 5 tantum quantum B eiusdem Q et om. B timore Q 8 iactentur B 9 nolo ex noli C miraris Ql (mireris Q2М) 10 dotaini Q lateret Cl et] ut B infamat L 11 ut] et BQ 12 sordirentur LI, odirentur B 13 nullam JB1 iactant BL, actitant C 14 sacrificauerunt CQRv commutationem C 15 eos demum] eosdem Q (eos de M) 17 trophimo v ut solet scripsi desideras B 18 mendacio B post malignorum repetit C: nam sicut de trofimo 19 et om. BQBv nostro Lx colligendus R 20 frater om. BQ noster om. L, noster cornelius v necessitati v 21 pars] parci C accesserat B redeunte et C 22 satispaciente R1 24 prouocante C 25 et om. Q ecclesia BQ et non Q, nam C tam] tantum BLQ )
Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus est, hoc quoque de apostatarum fictis rumoribus nascitur. neque enim possunt laudare nos qui recedunt, aut expectare debemus ut placeamus illis qui nobis displicentes et contra ecclesiam rebelles sollicitandis de ecclesia fratribus uiolenter insistunt. quare et de Cornelio et de nobis quaecumque iactantur nec audias facile nec credas, frater carissime.
Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis sicut placuit in periculo subuenitur. postea quam tamen subuentum est et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi aut ui et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium diuinae pietatis et paternae lenitatis appareat quod qui pignus uitae in data pace percipiunt hic quoque ad uitam percepta pace teneantur. et idcirco si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in [*](1 trotrmus ex trofimo fuerat C 2 fuerat om. B 3 esset R cum exp. C ueniflsent om. C tractato BQR illuc L 4 pro ... l. 6 trofimus add. C m. 2 in marg. 7 ad te] ante B locum et C 8 sacerdotis CQv uaurpent L 10 quoque] etiam CQJRv de] et B fictis C a. l. m. 2, finctis Q 11 receduut] a nobis add. CRv 12 displicent QB et om. C 13 sollicitandos C os ex us de om. L 14 quare et] quare B 15 carissime om. C 16 quia B 17 tamen quam v est exp. R 18 soffocari CR 19 aut otn. C ui et om. B exitu BQ utom. Q 21 et eum B indicium BCBY, iudicium LQ 22 et patemae ex et patientiae B, otn. L lenitatis] bonitatis BB, om. L apparuit B 23 perceptam RQ pace om. B 24 dno Q datus C 25 in om. Q frat fratri in pericuii B )