Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoueri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam leuitatis reprehensione mutetur. quod ne apud te uel apud quemquam Nouatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breuiter exponam. et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus uideris, mea apud te et persona et causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leuiter recessisse, et cum euangelicum uigorem primo et inter initia defenderim, postmodum uidear animum meum a disciplina et censura priore flexisse, ut his qui libellis conscientiam suam maculauerint uel nefanda sacrificia commiserint laxandam pacem putauerim. quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.