Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Dominus quoque in euangelio pietatem Dei patris ostendens ait: quis est ex uobis homo quem si petierit filius [*]( 4 Luc. 15, 7. 8 Sap. 1, 13. 11 IoeL 2, 12. 13. 21 Ps. 88, 33. 34. 25 Matth. 7, 9-11. ) [*]( 1 maxima tribulatione BP 2 geaserit BClLPB quod] quos v utique dns C 3 dominus noster B 5 caelum P1 super unum CV, super uno Rv peccatorem BCLPQV 6 agentam BClPQBV et nouem C iustos BBV 7 paenitentiam B 8 dns BCl laetatur] delectatur v 11 redire] uenire Q nunc] haec add. CB 12 uester) uenite B conuertimini B, reuertimi L 13 et ieiunio] in ieiunio CB sed C in s. l. 14 scindite CB 15 uestra om. PQ et om. B conuertimini B 16 quia] quoniam CB et multae] multae Q 17 flectat] suum uertat B 18 malitias BLQB, iniurias V inrogatas BV, inrogatus B 19 dnTB 23 dispergam CBv 24 euangelio sno Qv dei om. B ostendit 01 )
Qvoa nero ad Nouatiani persanam pertinet, frater carissime, de quo desiderasti tibi seribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat. quisque ille est et qualiscumque est, christianus non est qui in Christi ecclesia non est. iactet se licet et philosophiam uel eloquentiam suam superbis uocibus praedicet, qui nec fraternam caritatem nec ecclesiasticam unitatem tenuit etiam quod prius fuerat amisit nisi si episcopus tibi uidetur qui episcopo in ecclesia a sedecim coepiscopis facto adulter adque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in multa membra diuisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post conexam et ubique coniunctam catholicae ecclesiae unitatem humanam conetur ecclesiam facere et per plurimas ciuitates nouos apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque iam pridem per omnes prouincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat: quasi possit aut totum orbem noui conatus obstinatione peragrare aut ecclesiastici corporis conpaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens [*]( 1 urgenti C, urguenteB B 3 nouatianum C kmi M (k. Q) 4 deeideras B scribsi B 6 cum f. doceat om. V 6 quisquis v non ex noa C 7 et] ai B 9 ecclesiae ex ecclosiam 0 etiam] et CB 10 si om. CL1 R Q (exh. M) episcopos Q tibi ... eoepiscopis om. C 11 coepiscopis] episcopis Q factu Q (factus M), factos C adulter atque eztraneus] adulterat quae ejtrarius B 12 fieret Q (fieri in fieret corr. M m. 1) et] ut maiim 14 concordia B 16 coniunctam] coniectam B humanam] unam B h eras. 17 suos apostolos Q 18 imittat 01 recentia] licentia B 19 orbes] uerbis B 20 ordinatione B sunt CLL 21 conscripti B 22 posit Q toto orbe C 23 noui om. B peragare corr. in peragere C aut] ut Q (aut M) 24 compagine B suae om. B nescena Q (nesciens M), nec sciens C sed sciens eras. )
Tunc deinde quantus adrogantiae twqior est, quajita humilitatis et lenitatis obliuio, adrogantiae suae quanta iactatio, ut quis aut audeat aut facere posse se credat quod nec apostolis concessit Dominus, at zizania a frumento putet se posse discernere ant quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cumque apostolus dicat: in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia, aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia contemnere abicere damnare, quando non nisi die Domini uasa lignea diuini ardoris incendio [*]( 7 Eph. 4, 2. 3. 19 II Tim. 2, .20. ) [*]( 1 schisaaticus C Beuper om. B initia sua (JR 4 posse BCQB a om. B 5 unitatem B desciscere Q, desisteret P, discederet B, discesserit C quanto 01 moneat CR 6 se medipsos B sustineanras om. Q (exh, M) quam] quando B 8 dilectione] dignatione B 9 coninnctionem BQ I qui... pacis otn. C 11 a om. BCR episcopis 01 18 pacem] habere add. B 14 tum v quantus ... p. 644,1 frangantai exh. August. de baptismo contra Donat. IV 18 timor C humilitas B 16 et arrogantiae Aug. 16 qui C* aut audeat] audeat Aug. se posse v se credat] secreta M (se credat Q) 17 zesania B se putet Q posse L s. I. m. 2 18 aut] nt B paleam C et L ex palam m. 2 sit ex est Cm. 2 20 sunt uasa aurea Aug. 21 linea L, lignea uero C aurea ... fictilia om. C uideretur M\' (uideatur M\'Q) 22 abigere B, et abicere et Aug. 23 in die BV Aug. a dinini B\', a diuina 01 ) [*]( 41* )
Aut si se cordis et renis scmtatorem constituit et iudicem, per omnia aequaliter iudicet et cum sciat scriptum esse: eccesanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat, fraudatores et moechos a latere adque a comitatu suo separet, quando multo et grauior et peior sit moechi quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille uoluntate peccauerit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificarit errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni uel lupanar ingressus ad cloacam et caenosam uoraginem uulgi sanctificatum corpus et Dei templum detestabili conluuione uiolauerit, sicut apostolus dicit: omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem moechatur, in corpus suum peccat. quibus tamen et ipsis paenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum apostolum dicentem: timeo ne forte ueniens ad uos lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam de inmunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus.