Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Sed enim superuenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum conpresbyterum missae, in quibus animaduerti animum tuum Nouatiani litteris motum nutare coepisse. nam cum et consilium et consensum tuum firmiter ante fixisses, desiderasti in his litteris ut rescriberem tibi quam haeresim Nouatianus introduxisset uel Cornelius qua ratione Trofimo et turificatis communicet. quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie K curas et rei dubiae ueritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est in timore diuino aestuantis animi sollicitudo suspensa. [*]( 1 et caritatis T sed et s. I. 2 unitatem BQT remeastis QT, remeabunt FL, rememoratio habuit B carissimi] ac desiderantissimi add. Qv semper om. L. — Ad Maximum (presbyterum add. FQT) et (om. B) Yrbanum et (et om. B) Sidonium et Maoarium (Macharium Q, macarium de regressione eorum ad ecclesiam B) explicit BFLQT. — Epist. LV. — Incipit ad Antonianum de Cornelio et Nouatiano BOLB, Incipit ad Antonianum lege feliciter Q. — 6 accepimus CV primas om. Q collegi CL 7 obstinentes C1, optinentis B 9 episcopo Q 10 te tenere M (te om. Q) 12 transmitterer C sed alt. r 8. 1. te L in ras., e R 15 contra presbyterum B 16 nutat C cum ex con C cum et] cum Q 17 firmiter tuum CR 18 heresin L, heresem B 19 uel om. L tropimo L, trophimo v 20 si om. B sollicitius M (sollicitus Q) 22 aestuantis] tanti B )
Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoueri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam leuitatis reprehensione mutetur. quod ne apud te uel apud quemquam Nouatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breuiter exponam. et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus uideris, mea apud te et persona et causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leuiter recessisse, et cum euangelicum uigorem primo et inter initia defenderim, postmodum uidear animum meum a disciplina et censura priore flexisse, ut his qui libellis conscientiam suam maculauerint uel nefanda sacrificia commiserint laxandam pacem putauerim. quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.