Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Cuius pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nee duri nec m fouendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et cum flentibus flere, et eos quantum possumus auxilio et solacio nostrae dilectionis erigere, nec adeo inmites et pertinaces ad eorum paenitentiam retundendam nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam. iacet ecce saucius frater ab aduersario in acie uulneratus. inde diabolus conatur occidere quem uulnerauit, hinc Christus hortatur ne in totum [*](3 I Cor. 10, 12. 4 Rom. 14, 4. 8 I Io. 2, 1. 2. 12 Rom. 5, 8. 9. ) [*]( 1 honera B, onora L inplebitis B 3 ponit BCX 4 in alio CQR dicit BP quis es qui] qui es B 6 dominus V iterum. stabilire OR, statuere v eum] illum BPQ 7 dominum nostrum iesum christum Q aduocatum] habemus add. B deprecationem C nem s. I. 8 probat ORv, rogat B ista corr. in ita CM (ista Q) 9 scripsi Q delinquetis 01 si quia BQBv 11 iustum] suffragatorem Qv et om. Q 12 et om. Q posuit et dicit Q 14 sanguinem ipsius Q 15 eliberabimur LPBV, et liberabimur B, liberabi- mus CQv 16 acerui a deo BB nec duri bis L1, et duri Q 17 in om. C inhumane Px, inunani 01 dolore 01 18 fiere cum flentibus q" 19 nostro d. eligere B inmittes P1, inmittit B 20 paenitentiam] duritiam CB soluti] remissi CR 21 lancxandam Cl,. relaxandam V 23 occidere conatur Q uulnerabit R toto B " )
Nec putes, frater carissime, hinc aut uirtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit paenitentia et quod paenitentibus spes pacis oblata. manet uere fidentium robur inmobile et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseuerat integritas. nam et moechis a nobis paenitentiae tempus conceditur et pax datur. non tamen idcirco uirginitas in ecclesia deficit aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. floret ecclesia tot uirginibus coronata et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae seruat nec quia adultero paenitentia et uenia laxatur, continentiae uigor frangitur. aliud est ad ueniam stare, aliud ad gloriam peruenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec soluat nouissimum quadrantem, aliud statim fidei et uirtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in die iudicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.