Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quorum si paenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore cum liberis, quos incolumes reseruauerant, in haeresim uel schisma diabolo inuitante rapiuntur: et adscribetur nobis in die iudicii nec ouem sauciam curasse et propter unam sauciam multas integras perdidisse: et cum Dominus relictis nonaginta nouem sanis unam errantem et lassam quaesierit et inuentam umeris suis ipse portauerit, nos non tantum non quaeramus lassos, sed et uenientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc uastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. et ubi erit, frater carissime, quod apostolus dicit: omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis; ut saluentur. imitatores mei estote, sicut et ego Christi. et iterum: factus sum [*]( 21 I Cor. 10, 33. 11, 1. 23 I Cor. 9, 22. ) [*]( e 1 uenire ex ueri B ob] ad B, ab 01 2 mmaculatus C 4 feralis ex fragilis C cibi M in ras., qui Q contagia] contraria B pol- Inerunt BC 6 et qaod] quod R nunc om. B 7 deceptis B structas M (instructus Q) 10 conacientia est B 11 reeeruauerint V, reseraauerat Q, reseruando B schismate ex schismatici C inuitate R 12 adscriberetur B, adscriptura Cx 14 nonaginta nouem om. C 15 et lapsam C, uel lassam B in humeris C 16 aiterum non om. BQ quaerimus C, curamus Q lassos BV, lassus L, lapsos CQRv 17 et cum in nec cum eorr. C seudoprophetam R 18 occaaione R, occansionem Q (occasionem M) lupis ex I.pus R ut] et CR 19 nos L s. I. tJI. 2 20 erat Q (erit M) kmi M (k. Q) dixit B 21 quaeres B 22 utile est Qv ut ex et C 23 sicat et) sicut B et ... lucrarer om. B )

635
infirmus infirmis ut infirmos lucrarer. et iterum: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur unum membrum, conlaetantur et cetera membra. ,

Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater carissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et uirum grauem non facile flecti oportere. inter Christianos autem et philosophos plurimum distat. et cum apostolus dicat: uidete ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, uitanda sunt quae non de Dei clementia ueniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. de Moyse autem legimus in scripturis dictum: et fuit Moyses homo lenis nimis. et Dominus in euangelio suo dicit: estote misericordes, sicut et pater uester misertus est uestri. et iterum: non est opus sanis medicus, sed male habentibus. quam potest exercere medicinam qui dicit: (ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est\'. opem nostram, medellam nostram uulneratis exhibere debemus. nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes iacere eos quos persecutione funesta sauciatos uidemus: qui si in totum mortui essent, numquam de isdem postmodum et confessores et martyres fierent.

Sed quoniam est in illis quod paenitentia sequente reualescat ad fidem et ad uirtutem de paenitentia robur armatur, — quod [*]( 1 I Cor. 12, 26. 8 Col. 2, 8. 12 Num. 12, 3. 13 Luc. 6, 36. 14 Matth. 9, 12. ) [*]( 1 infirmis infirmus CM (infirmus inflrmis Q) 2 unum membrum CQR 3 ot si] si L laetentur R unum m. collaetantur om. B membrom unum L 6 alia est ex aliae si C istoicorum R 6 peccata] petra C pari C grauem] ad gratiam C sed ad 8. l. 8 deprehendetur C\' 10 sunt] a nobis add. Bv 11 praesumptionis L moyei BC legis C in om. BC 13 estote] ergo add. B sieut] quomodo CBV 15 opus R sed us corr., eps C\' 16 potest] post B medicina B ego ex ergo C solus BCQ sanos R sed nos 8. 1, ona. C 17 nostram om; Q (exh. M) medelam Bv 18 uulnerantis 01 exhibere debemus uulneratis B nec] non v 20 uidimus B eisdem Qv 22 in om. B poenitentiae Cl, paenitentiam L sequenter L, frequenter B eualescat L, euanescat B 23 de om. BCB paenitentiae BCB robor C )

636
. armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se uias et saecularia opera conuertat uel ad haereticos et schismaticos reiectus ab , ecclesia transeat, ubi etsi occisus propter nomen postmodum fuerit extra ecclesiam constitutus et ab unitate adque a caritate diuisus coronari in morte non poterit —: et ideo placuit frater carissime, examinatis causis singulorum libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subueniri, quia exomologesis apud inferos non est nec ad paenitentiam quis a nobis conpelli potest, si fructus paenitentiae subtrahatur. si proelium prius uenerit, corroboratus a nobis inuenietur [armatus] ad proelium: si uero ante proelium infirmitas urserit, cum solacio pacis et communicationis abscedit.

Neque enim praeiudicamus Domino iudicaturo quo minus si paenitentiam plenam et iustam peccatoris inuenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum. si uero nos aliquis paenitentiae simulatione deluserit, Deus qui non deridetur et qui cor hominis intuetur de his quae nos minus perspeximus iudicet et seruorum sententiam Dominus emendet, dum tamen nos meminisse, frater, debemus scriptum esse. frater fratrem adiuuans exaltabitur, et apostolum quoque dixisse: in contemplatione habentes unusquisque, ne et uos [*]( 19 Prou. 18, 19. 20 Gal. 6, 1. 2. ) [*]( .1 deficiant R sed ant 8. I. 3 opera] desideraria C conuertet JB1, conuertant B ad exp. C haereticus C et om. 22, et ad L, uel B schismaticiis C reiectus] piectos B abj ad L 4 transeant B et si] est QM sed in M t s. 1. nomen] dm 8. I. add. C 5 constitutos 01, om. L a om. Q 6 et coronari in mortem C kmi C1 7 admittis ad paenitentiam B 8 sacrificantes B I, sacrificatis etc. exh. P fol. 515; cf. p. 482,10 exitus L subuenire CPl, obueniri L quia] quo CR exhomologesim B apud] ad B 10 subtrahitiur LP 11 et armatus B, om. CL 12 urserit corr. in surrexerit QB (orserit M) 13 si om. LP 14 peccatoris om. Q (exh. M) tum Q 15 nos ex non C poenitentia B 16 decloserit L. 17 indicat 01 18 seruorum suorum v sententiam] poenitentiam RC*, poenitentiae 01 domini L emendat C nos ex non C 19 frater] propterea B, frater carissim* v debeamus CLv 20 dixibse] dedisse L contemplationem B 21 contemptemini L )

637
temptemini, alterutrum onera sustinete, et sic adinplebitis legem Christi, item quod superbos redarguens et adrogantiam frangens in epistula sua ponat: et qui se putat stare, uideat ne cadat, et alio in loco dicat: tu quis es qui iudicas alienum seruum? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus stabilire eum, Iohannes quoque legum Christum Dominum nostrum aduocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probet dicens: filioli mei, ista scribo uobis ne delinquatis: etsi qui deliquerit, aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum, et ipse est deprecatio pro delictis nostris. et Paulus quoque apostolus in epistula sua posuit: si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc iustificati in sanguine illius eliberabimur per illum ab ira.

Cuius pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nee duri nec m fouendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et cum flentibus flere, et eos quantum possumus auxilio et solacio nostrae dilectionis erigere, nec adeo inmites et pertinaces ad eorum paenitentiam retundendam nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam. iacet ecce saucius frater ab aduersario in acie uulneratus. inde diabolus conatur occidere quem uulnerauit, hinc Christus hortatur ne in totum [*](3 I Cor. 10, 12. 4 Rom. 14, 4. 8 I Io. 2, 1. 2. 12 Rom. 5, 8. 9. ) [*]( 1 honera B, onora L inplebitis B 3 ponit BCX 4 in alio CQR dicit BP quis es qui] qui es B 6 dominus V iterum. stabilire OR, statuere v eum] illum BPQ 7 dominum nostrum iesum christum Q aduocatum] habemus add. B deprecationem C nem s. I. 8 probat ORv, rogat B ista corr. in ita CM (ista Q) 9 scripsi Q delinquetis 01 si quia BQBv 11 iustum] suffragatorem Qv et om. Q 12 et om. Q posuit et dicit Q 14 sanguinem ipsius Q 15 eliberabimur LPBV, et liberabimur B, liberabi- mus CQv 16 acerui a deo BB nec duri bis L1, et duri Q 17 in om. C inhumane Px, inunani 01 dolore 01 18 fiere cum flentibus q" 19 nostro d. eligere B inmittes P1, inmittit B 20 paenitentiam] duritiam CB soluti] remissi CR 21 lancxandam Cl,. relaxandam V 23 occidere conatur Q uulnerabit R toto B " )

638
pereat quem redemit. cui de duobus adsistimus, in cuius parte stamus? utrumne diabolo fauemus ut perimat, et semianimem fratrem iacentem, sicut in euangelio sacerdos et leuites, praeterimus? an uero ut sacerdotes Dei et Christi quod Christus et docuit et fecit imitantes uulneratum de aduersarii faucibus rapimus, hunc curatum Deo iudici reseruamus?