Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quorum si paenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore cum liberis, quos incolumes reseruauerant, in haeresim uel schisma diabolo inuitante rapiuntur: et adscribetur nobis in die iudicii nec ouem sauciam curasse et propter unam sauciam multas integras perdidisse: et cum Dominus relictis nonaginta nouem sanis unam errantem et lassam quaesierit et inuentam umeris suis ipse portauerit, nos non tantum non quaeramus lassos, sed et uenientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc uastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. et ubi erit, frater carissime, quod apostolus dicit: omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis; ut saluentur. imitatores mei estote, sicut et ego Christi. et iterum: factus sum [*]( 21 I Cor. 10, 33. 11, 1. 23 I Cor. 9, 22. ) [*]( e 1 uenire ex ueri B ob] ad B, ab 01 2 mmaculatus C 4 feralis ex fragilis C cibi M in ras., qui Q contagia] contraria B pol- Inerunt BC 6 et qaod] quod R nunc om. B 7 deceptis B structas M (instructus Q) 10 conacientia est B 11 reeeruauerint V, reseraauerat Q, reseruando B schismate ex schismatici C inuitate R 12 adscriberetur B, adscriptura Cx 14 nonaginta nouem om. C 15 et lapsam C, uel lassam B in humeris C 16 aiterum non om. BQ quaerimus C, curamus Q lassos BV, lassus L, lapsos CQRv 17 et cum in nec cum eorr. C seudoprophetam R 18 occaaione R, occansionem Q (occasionem M) lupis ex I.pus R ut] et CR 19 nos L s. I. tJI. 2 20 erat Q (erit M) kmi M (k. Q) dixit B 21 quaeres B 22 utile est Qv ut ex et C 23 sicat et) sicut B et ... lucrarer om. B )
Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater carissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et uirum grauem non facile flecti oportere. inter Christianos autem et philosophos plurimum distat. et cum apostolus dicat: uidete ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, uitanda sunt quae non de Dei clementia ueniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. de Moyse autem legimus in scripturis dictum: et fuit Moyses homo lenis nimis. et Dominus in euangelio suo dicit: estote misericordes, sicut et pater uester misertus est uestri. et iterum: non est opus sanis medicus, sed male habentibus. quam potest exercere medicinam qui dicit: (ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est\'. opem nostram, medellam nostram uulneratis exhibere debemus. nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes iacere eos quos persecutione funesta sauciatos uidemus: qui si in totum mortui essent, numquam de isdem postmodum et confessores et martyres fierent.