Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis sicut placuit in periculo subuenitur. postea quam tamen subuentum est et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi aut ui et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium diuinae pietatis et paternae lenitatis appareat quod qui pignus uitae in data pace percipiunt hic quoque ad uitam percepta pace teneantur. et idcirco si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in [*](1 trotrmus ex trofimo fuerat C 2 fuerat om. B 3 esset R cum exp. C ueniflsent om. C tractato BQR illuc L 4 pro ... l. 6 trofimus add. C m. 2 in marg. 7 ad te] ante B locum et C 8 sacerdotis CQv uaurpent L 10 quoque] etiam CQJRv de] et B fictis C a. l. m. 2, finctis Q 11 receduut] a nobis add. CRv 12 displicent QB et om. C 13 sollicitandos C os ex us de om. L 14 quare et] quare B 15 carissime om. C 16 quia B 17 tamen quam v est exp. R 18 soffocari CR 19 aut otn. C ui et om. B exitu BQ utom. Q 21 et eum B indicium BCBY, iudicium LQ 22 et patemae ex et patientiae B, otn. L lenitatis] bonitatis BB, om. L apparuit B 23 perceptam RQ pace om. B 24 dno Q datus C 25 in om. Q frat fratri in pericuii B )

633
periculo subueniri. nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam uidetur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificauerint et condicio frequenter et causa diuersa sit. neque enim aequandi sunt ille qui ad sacrificium nefandum statim uoluntate prosiliuit et qui reluctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate peruenit, ille qui et se et omnes suos prodidit et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens uxorem et liberos et domum totam periculi sui pactione protexit, ille qui inquilinos uel amicos suos ad facinus conpulit et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos qui extorres et profugi recedebant in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas uiuentes et incolumes animas quae pro una saucia deprecentur.

Cum ergo inter ipsos qui sacrificauerint multa sit diuersitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum his qui sacrificauerint iungere, quando is cui libellus acceptus est\' dicat: cego prius legeram et episcopo tractante cognoueram non sacrificandum idolis nec simulacra seruum Dei adorare debere, et idcirco ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum uel ueni uel alio eunte mandaui, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me [*]( 1 snbuenire L 2 libellatos L, libellatis B 3 sacrificauernnt Qv 4 aequandi sunt R 8. I. m. 2, aequandus C sed us ex a 5 a uoluntate C\' luctatus v, uictus ex luctus C 7 ad om. BM (exh. Q) 8 accedin JB totn B1 pactione LV, factione B, passione Q, perfectione CR, perfunctione v, peractione fort. 11 extorrens B, et torres B et profugi... offerens om. B secedebant B sed se in ras. ospitia C 12 suscepit Q deo BC multas animas v uiuentes] solnentes C et om. B inoolomes CQR 13 animas om. v deprecentnr] seruabit add. B 14 sacriflcaaernnt 11 sit multa L multi.... 1.16 sacrificanerint om. B . 15 ius clementia M sed ius 8. I. m. 2 (inclementia Q) est et] essetCQK iis c 16 sacrificanernnt e hia BC cuius CRV est om. R 17 legebam B epm C\' 18 sacrificando Cl 19 ne hoc] nec ego B 20 acceperim C nisi] ant si B 21 et occasio B vel*ueni R, neni C mandanit BC\' christiano 01 22 mihi] me Q ad in et ad corr. C aram Q )

634
uenire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam\'. nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, posteaquam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit et os eius feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen eius esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur et quod deliquerit nunc admonetur et non tam crimine quam errore deceptus quod iam de cetero instructus et paratus sit contestatur.

Quorum si paenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore cum liberis, quos incolumes reseruauerant, in haeresim uel schisma diabolo inuitante rapiuntur: et adscribetur nobis in die iudicii nec ouem sauciam curasse et propter unam sauciam multas integras perdidisse: et cum Dominus relictis nonaginta nouem sanis unam errantem et lassam quaesierit et inuentam umeris suis ipse portauerit, nos non tantum non quaeramus lassos, sed et uenientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc uastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. et ubi erit, frater carissime, quod apostolus dicit: omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis; ut saluentur. imitatores mei estote, sicut et ego Christi. et iterum: factus sum [*]( 21 I Cor. 10, 33. 11, 1. 23 I Cor. 9, 22. ) [*]( e 1 uenire ex ueri B ob] ad B, ab 01 2 mmaculatus C 4 feralis ex fragilis C cibi M in ras., qui Q contagia] contraria B pol- Inerunt BC 6 et qaod] quod R nunc om. B 7 deceptis B structas M (instructus Q) 10 conacientia est B 11 reeeruauerint V, reseraauerat Q, reseruando B schismate ex schismatici C inuitate R 12 adscriberetur B, adscriptura Cx 14 nonaginta nouem om. C 15 et lapsam C, uel lassam B in humeris C 16 aiterum non om. BQ quaerimus C, curamus Q lassos BV, lassus L, lapsos CQRv 17 et cum in nec cum eorr. C seudoprophetam R 18 occaaione R, occansionem Q (occasionem M) lupis ex I.pus R ut] et CR 19 nos L s. I. tJI. 2 20 erat Q (erit M) kmi M (k. Q) dixit B 21 quaeres B 22 utile est Qv ut ex et C 23 sicat et) sicut B et ... lucrarer om. B )

635
infirmus infirmis ut infirmos lucrarer. et iterum: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur unum membrum, conlaetantur et cetera membra. ,