Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Nam et de Trofimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. nam, sicut et antecessores nostri saepe fecerunt, conligendis fratribus nostris carissimus frater noster necessitate succubuit. et quoniam cum Trofimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad ecclesiam Trofimo et satisfaciente et paenitentia deprecationis errorem pristinum confitente et fraternitatem quam nuper abstraxerat cum plena humilitate et satisfactione reuocante auditae sunt eius preces et in ecclesiam Domini non tam [*]( 1 crucifigerentor C\' 2 laniaret JS 3 protegeret B quem sacerdotem quem L 5 tantum quantum B eiusdem Q et om. B timore Q 8 iactentur B 9 nolo ex noli C miraris Ql (mireris Q2М) 10 dotaini Q lateret Cl et] ut B infamat L 11 ut] et BQ 12 sordirentur LI, odirentur B 13 nullam JB1 iactant BL, actitant C 14 sacrificauerunt CQRv commutationem C 15 eos demum] eosdem Q (eos de M) 17 trophimo v ut solet scripsi desideras B 18 mendacio B post malignorum repetit C: nam sicut de trofimo 19 et om. BQBv nostro Lx colligendus R 20 frater om. BQ noster om. L, noster cornelius v necessitati v 21 pars] parci C accesserat B redeunte et C 22 satispaciente R1 24 prouocante C 25 et om. Q ecclesia BQ et non Q, nam C tam] tantum BLQ )
Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus est, hoc quoque de apostatarum fictis rumoribus nascitur. neque enim possunt laudare nos qui recedunt, aut expectare debemus ut placeamus illis qui nobis displicentes et contra ecclesiam rebelles sollicitandis de ecclesia fratribus uiolenter insistunt. quare et de Cornelio et de nobis quaecumque iactantur nec audias facile nec credas, frater carissime.