Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Viderint quantum uobis ceteri gratulentur uel quantum aput se ipsos singuli glorientur: ego me et gratulari satis uobis et plus ceteris gloriari in hac uestra pacifica regressione et caritate confiteor. simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire. dolebam uehementer et grauiter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. posteaquam uos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi uestra gloria in carcere remansisset. illic enim resedisse uestri nominis dignitas uidebatur quando milites Christi non ad ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum ecclesiae laude et gratulatione uenissent.
Nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam [*]( 20 II Tim. 2, 20. ) [*]( 2 necteretur] nectenoretur Q, nectenerentur T fierent ex fuerint Q (flerent M) 3 uirtuteis T auctore. B s eras. 5 glorientur] gratulentur B / et om. B satis] magis v uos B 6 raritate T 7 quod L meo] me B corde f.] defuerit T debeatis Tl 8 eis] se is MQA, is Q\', se his B, his T 9 possent B semel] antea V deligere Q coepissent B 10 nos] uos enim Y prodentes T scismaticos BQ hereticos BQ error ex errat Q (errat M) 11 excipit T mansisset Q 12 recidisse BQ dignitas etc. exhibet F 15 nam etsi... p. 623,12 lumen amittunt exh. Augustinus Epist. CVIIIc. 10 z A1, Augustinus contra Grtsconium Don. II43 - A1, Augustinus contra Gaudentium Don. II 3 = A3 etsi] si BQT uinidentur T 16 debeat M (debet Q) zizaniam T in ocolesia esse F 17 semper cernimus T ipsi] nos Al recidamus M (recedamus Q) 18 est o<M. B, est fratres carissimi V 19 pro om. B 20 dicat B 22 ligna B quaedam] quidam L )