Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Lectis litteris uestris, fratres carissimi, quas ad me de uestra regressione et de ecclesiastica pace ac fraterna redintegratione fecistis, in tantum me laetatum esse confiteor in quantum. fueram et ante laetatus quando confessionis uestrae gloriam conperi et militiae uestrae caelestem ac spiritalem laudem gratulabundus excepi. nam et haec fidei et laudis uestrae alia confessio est unam esse ecclesiam confiteri nec alieni erroris uel potius prauitatis participem fieri, repetere eadem castra unde prodistis, unde ad gerendum proelium et aduersarium subigendum fortissimis uiribus prosilistis. illuc enim erant de acie tropaea referenda unde ad aciem fuerant arma suscepta, ne quos ad gloriam Christus parasset eosdem gloriosos Christi ecclesia non haberet. nunc uero et uos congruentem fidei uestrae tenorem adque indiuiduae caritatis et concordiae legem dominica pace tenuistis et exemplum ceteris dilectionis et pacis uestro itinere fecistis, ut ecclesiae ueritas et euangelii ac [*]( Epist. LIIII. — Incipit ad Maximum pr F (oZ. 8 (desideratwr deinde folium), Incipit ad Maximum presbyterum et (presbyterum et om. B) Vrbanum (urbem L) et (om. B) Sidonium et Macarium (Macharium Q, Macarium de regressione eorum ad ecclesiam B) BLQT. — 2 presbyteris B, presbyterum Ql (presb: M) 3 machario QTv 6 pace] disciplina pace B 6 me latatom Tl, me laetum Q, male tatum B 8 caeleste ac spiritale B1 landem] gaudium B 9 excepti L fide M (fidei Q sed in marg. m. 2 huius fidei) uestrae om. B 10 nec] ne B 11 participes L castra u. p. u. a. g. p. et a. subigendum] gratulabundns excepi. nam haec fidem et laudis uestrae ministerium iste subigenda cum B 12 gerendum] regendum LQT 13 prosilitis B, prosiluistis T sed nistis in ras. illuc enim erant] luxerat enim B 14 tropea BLQT perferenda B ad arma T 16 ecclesiam M (ecclesia Q) nunc] nec B 17 dominicam QT 18 pacem Q 19 ecclesiam B euangelii (euangeli L) ac BLTV, euangelia MQl, euangelica Q1, euangelici 11 sacramenta T\' )
Viderint quantum uobis ceteri gratulentur uel quantum aput se ipsos singuli glorientur: ego me et gratulari satis uobis et plus ceteris gloriari in hac uestra pacifica regressione et caritate confiteor. simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire. dolebam uehementer et grauiter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. posteaquam uos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi uestra gloria in carcere remansisset. illic enim resedisse uestri nominis dignitas uidebatur quando milites Christi non ad ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum ecclesiae laude et gratulatione uenissent.