Nam de Nouato nihil inde ad nos fuerat nuntiandum, cum magis per nos uobis debeat Nouatus ostendi rerum nouarum semper cupidus, auaritiae inexplebilis rapacitate furibundus, adrogantia et stupore superbi tumoris inflatus, semper istic episcopis male cognitus, quasi haereticus semper et perfidus omnium sacerdotum uoce damnatus, curiosus semper ut prodat, ad hoc [*]( 9 Eph. 5, 31. 32. ) [*]( 1 cogitare F, cogitare P quoque F, uero LPQRv 2 admisso FQ, admissum P, admissae L et ecclesiasticis R substractis L 3 et om. LB tam in] tamen FL, tamen in Q 4 conscientiam Q 5 illinc FQB, illic LMPv 6 mitasse L mutare regione P, nutarem religionem L 7 christus L 9 relinquat P 10 matrem] et adhaerebit uxori suae add. Baluzius ex 4 codd. una carne B, unam carnem LPQv • 11 istud] hoc F 12 christo FPR et] et in PBQv ecclesia B hoc om. F beatus om. L 13 christum LPQ inuiduis ex inuidis Q (indiuiduis M) 14 coherentem FPQ sanctam L testatur P 15 sponsam Q eius om. B 16 sibi assumit B 17 spoliabit F fraudabit F christi otn. B 18 inde] de B nuntiatum F 19 per] a F nouorum F 20 semper om. B cnpidos L inexplebili PQ 21 istinc F 22 cognitis Bl hereticos Q )
618
adulator ut fallat, numquam fidelis ut diligat, fax et ignis ad conflanda, seditionis incendia, turbo et tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis aduersarius, pacis inimicus. denique Nouato illinc a uobis recedente id est procella et turbine recedente ex parte illic quies facta est, et gloriosi ac boni confessores qui de ecclesia illo incitante discesserant, posteaquam ab urbe ille discessit, ad ecclesiam reuerterunt. idem est Nouatus, qui apud nos primum discordiae incendium seminauit, qui quosdam istic ex fratribus ab episcopo segregauit, qui in ipsa persecutione ad euertendas fratrum mentes alia. quaedam persecutio nostri fuit. ipse est qui Felicissimum satellitem suum diaconum nec permittente me nec sciente sua factione et ambitione constituit et cum sua tempestate Romae quoque ad euertendam ecclesiam nauigans similia illic et paria molitus est, a clero portionem plebis auellens, fraternitatis bene sibi cohaerentis et se inuicem diligentis concordiam scindens. plane quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma praecedere, illic maiora et grauiora commisit. qui istic aduersus ecclesiam diaconum fecerat, illic episcopum fecit. nec hoc quisquam miretur in talibus. feruntur semper mali suo furore dementes et posteaquam scelera fecerunt, conscientia ipsa sceleratae mentis agitantur. nec remanere in ecclesia Dei possunt qui deificam et ecclesiasticam disciplinam nec actus sui conuersatione nec morum pace
[*]( 1 adulatur LQRv nnncquam L fax R, paz FQ, pacem LP; pix furt et om. P 2 conflandam LPQ torbe R1 ad] et F 4 illic FLR id est ... recedente om. F 5 ex parte] explare B 7 ad] ab P 8 disoordiao] et schismatis add. RtJ, et (om. L) achisma add. FlL, apud echisma add. F\', et achismas add. Q, et soismae add. P; expunxi hoc additamentum 9 cosdam R, quondam L 10 frattes Ml (fratrum M}Q) 11 nostri F, nostris LPQRv satalitem R suam diaoonem F, suum suum diaconum suun M (suum diaoonum Q) 13 nec scientem F, nesciente LQ suae P 13 nam tempcstaton B romam Rv uertcndam R 15 sibi om. L eoherentes Q 16 diligentes Q conoordia Q 17 magnitudinem F sua debuit a car. tagine add. in marg. P m. 2 debebat R, debat F cartaginem F romam PQ procedere LPQ, proooderent F 18 istic ex sie Q m. 2, sk FMQ1 20 dementis F 21 fecerint PRv 22 deificam] circa me LP 23 conuersationem PQ moram L\' pacem PQR ) 619
tenuerunt. spoliati ab illo pupilli, fraudatae uiduae, pecuniae quoque ecclesiae denegatae has de illo exigunt poenas quas in eius furore conspicimus. pater etiam eius in uico fame mortuus et ab eo in morte postmodum nec sepultus. uterus uxoris calce percussus et abortione properante in parricidium partus expressus. et damnare nunc audet sacrificantium manus, cum sit ipse nocentior pedibus, quibus filius qui nascebatur occisus est.