Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quidam tamen mentes nonnumquam et animos sermonibne suis turbant, dum aliter quaedam quam se habet ueritas nuntiant. nos enim singulis nauigantibus, ne cum scandalo ullo nauigarent, rationem reddentes, nos scimus hortatos esse ut ecclesiae catholicae matricem et radicem agnoscerent ac tenerent. sed quoniam latins fusa est nostra prouincia, habet etiam Numidiam et Mauritaniam sibi cohaerentes, ne in urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet, placuit ut per episcopos retenta a nobis rei ueritate et ad conprobandam ordinationem tuam facta auctoritate maiore, tunc demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos litterae fierent, sicuti fiunt, ut te uniuersi collegae nostri et communicationem tuam id est catholicae ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent firmiter ac tenerent. quod diuinitus euenisse et consilium nostrum prouidenter processisse gaudemus.