Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quantum uero hic ad presbyterium quorundam et Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses, litteras ad te collegae nostri manu sua subscriptas miserunt, qui auditis eis quid senserint et quid pronuntiauerint ex eorum litteris disces. melius autem, frater, facies, si etiam exempla litterarum quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium et Fortunatum collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo et de presbyteris isdem ad clerum istic, non et ad plebem scripseram, legi illic fratribus iubeas, quae et ordinationem et rationem rei gestae loquantur, ut tam istic quam illic circa omnia per nos fraternitas instruatur. exemplaria autem eadem nunc quoque per Mettium hypodiaconum a me missum et Nicephorum acoluthum transmisi. opto te, frater carissime, semper bene ualere. [*]( 1 in obstinatione Oo sua om. CR forore BQO CB superaederunt] perseuerauerunt CRv 2 discreciones et eeparationes Q factae eccleeiae QB (facta ecclesia M) 3 delictae Lx ipsa 01 ratione P 4 hinc B presbiterum C, presbyterorum RVv quornDdam) quendam C felkissimam C 5 hic P 8. I. m. 3 sit ut] sicut Q at te F 6 suscriptas P, scriptas V 7 quae senserintC n 8. Z. pronuntiauerit Cl 9 chacdonium LP, calcidonium C ci 8. I. 11 presbyteris spripsi, praesbytero F, praesbyterio CLPQBv isdem FLQ, eiusdem CPBv clerum istic] ecclesiastica corr. in ecclesiam C non et] non Q, nec non et PtJ, nostrum B, nostra C 12 illic] istic P iuueas F de ordinationem P, ordinem V ratione P 13 loquamur LP intic om. CB . per noa circa omnia CB 14 exempla CB eadem] earundem V 15 messium PQR, mertium C niceforum CFPQ acolitum CPQB 16 opto ... ualere Otn. CL in domino semper B. — Explicit ad Cornelium ∗II∗ P, om. L, Ad Comeliam eiplicit F, Ad Cornelium epistula (om. B) \'VI\' explicit QB, Explicit C. — )