Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Quod seruis Dei et maxime sacerdotibus iustis et pacificis congruebat, frater carissime, miseramus nuper collegas nostros Caldonium et Fortunatum, ut non tantum persuasione litterarum nostrarum, sed praesentia sua et consilio omnium uestrum eniterentur quantum possent et elaborarent, ut ad catholicae ecclesiae unitatem scissi corporis membra conponerent et Christianae [*]( 1 scissi] scisais P, scbissi L, sui v; fori. schismatici, sed conf. pag. 604J4: corpus unum discissa aemolatione lacerari quaerebant P 2 sedimus M (dedimus Q), dabimus C a ex e corr. desistemus L 3 dissensione ex discen∗sione Q m. 2 (discessione M), dissentione C consertatione C 5 iudicio] in dei iudicio V 6 si om. CLPQ; fortasse pacifice si 7 consulunt v, consilunt ut C i corr. in u m. 2 si ex se C m. 2 et om. P\'v 8 reuerterentur ex reuertuntur Cm. 2 opto ... ualere om. OLMQ\'. — Explicat ∗IIII∗ L, Eiplicit ad Oornelium de episoopatu eius P, Ad Cornelium de episcopatu eiusdem epistola ∗VII∗ explicit MQ, Ad Cornelium \'VII\' explicit B, om. C. — ) [*]( Epist. XLV. — Incipit secunda L, Incipit ad eundem ∗II∗ P, Incipit ad eundem VI\' (feliciter qà. C) CFR, Incipit eiusdem ∗VI∗MQ∗ — 11 fratri cornelio C 13 caljdoni[um] F, calidonium Q 14 et om. R persuasionem Cl, per sua sponte LP ..uel litterartfm P 15 sua] tna P ueatrorum M (uestrum Q), uerum L eniteretur FI niterentur CB 16 quantum om. Ll posset F [elabojrare F, laborurent C, laboraret B ad] a J2 catholica R, catholicam Cv ecclesiam C1R1 17 conponeret F christiane FLP, christiana BlM (christiauae Q) )

600
caritatis uinculum copularent. sed quoniam diuersae partis obstinata et inflexibilis pertinacia non tantum radicis et matris sinum adque conplexum recusauit, sed etiam gliscente et in peius recrudescente discordia episcopum sibi constituit et contra sacramentum semel traditum diuinae dispositionis et catholicae unitatis adulterum et contrarium caput extra ecclesiam fecit, acceptis litteris tam tuis quam collegarum nostrorum, item aduentantibus bonis uiris et nobis carissimis collegis nostris Pompeio et Stephano, a quibus haec omnia nobis cum laetitia communi adseuerata sunt firmiter et probata, secundum quod diuinae traditionis et ecclesiasticae institutionis sanctitas pariter ac ueritas exigebat, litteras nostras ad te direximus. sed et per prouinciam nostram haec eadem collegis singulis in notitiam perferentes ab his quoque fratres cum litteris redigendos esse mandauimus.