Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Et idcirco consulte et çum uigore fecisti, frater carissime, abstinendo diaconum qui cum uirgine saepe mansit, sed et ceteros qui cum uirginibus dormire consueuerant. quod si paenitentiam huius inliciti concubitus sui egerint et ab se inuicem recesserint, inspiciantur interim uirgines ab obstetricibus diligenter, et si [*]( 1 oculos QW, oculi.D fallatur ut scripai, fallat ut W, fallatur BMR, fallantur Lv, fallant- Q ea] ex ea Q2B 2 parte BLMQIBVW, parte sua Qz, parte sui v quam L, om. Q potuit ex potuerit Q et ex BL, ex RWv, et Q 3 corrumpi] uiolari RV 4 concubitos Q inosculatio v 5 turpisim et feda B1 sed im et feda exp. m. 2 7 nonne] non W 8 dolorem] liuorem R V fortasses Q, portans B et om. B in om. R manus scripsi, manu BLQR, manum Wv sumit] sua et B quid 12, quia BLQ 9 christas et Wv 11 huiusmodi W 12 ut] et L W 13 frater L 14 et] ut L et] ut R omnis Q 18 si] si sic L exemplis ante ipsis eras. in W incipiunt R corruptile M 19 procedere] prodire B 20 cum uigore et consulte R 21 uirginem LQ saepe om. B 22 cum uirgn L consueuert B 23 sui om. W egerunt BQW ab] a v reoesserunt BQRW 24 obsetricibus BQ, obstetricio W diligentes W. )

476
uirgines inuentae fuerint, accepta communicatione ad ecclesiam admittantur hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reuersae fuerint ant si cum isdem in una domo et sub eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur nec in ecclesiam postmodum tales facile recipiantur. si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat paenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit non mariti sed Christi adultera est, et ideo aestimato iusto tempore postea exomologesi facta ad ecclesiam redeat. quod si obstinate perseuerant nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere incipiant. nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint, cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat: et homo quicumque fecerit superbiam, ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit et non agit impie etiam nunc. interfici Deus iussit sacerdotibus suis non obtemperantes, iudicii sui tempus constituit non oboedientibus. et tunc quidem gladio occidebantur, [*]( 14 Dent 17, 12. 13. ) [*]( 1 in accepta B communicatio nem Q, communione B 2 haec B interim ratione W ut ercu. B si om. BlLRW 3 si postmodum BRW, «* postmodum Q reuerae furint M hisdem BW, eisdem Bv 4 tecto] lecto B graniori B censu reiciantur W 5 tales om. BBW facile om. W 6 eu] his B aliquae QB corruptae B, contumacea Q sed a. l... 2: corrupte fuerint Q deprensa £ , et deprehensa B, depraehensae QB agant Q 7 quia quae Q, quaeque LW, quae B, quia qui B crimine ut B 8 aeetimato insto] existi W post W exhomologeon BLQBW ecclesia Q 9 redeant LB si om. L opstinatae L ab inuicem se B; se otn. W 10 obstinationum quam Q 11 in] ad R ne] nec QW ruinam LWv 12 delicti sni B aut] ac B 18 si] qui W noluerunt LW 14 dominus om. B deus om. W et om. B 15 in superbia B" 16 in om. W 18 agent B" 19 iussit dens W obtemperantes] incipit F, obtemperante B, obtemperantes et v indicii sui W, iudicii snisi F, indiciis snis si B, iudicibus a se LQBv tempus constitoit FW, templum constituit B, ad tempus constitntis LQBv 20 oboedientibus BFLW, oboedientes QBt1 et] sed FV )
477
quando adhuc et circumcisio carnalis manebat: nunc autem quia circumcisio spiritalis esse ad fideles seruos Dei coepit, spiritali gladio superbi et contumaces necantur, dum de ecclesia eiciuntur. neque enim uiuere foris possunt, cum domus Dei una sit et nemini salus esse nisi in ecclesia possit. indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur scriptura diuina quae dicit: non diligit indisciplinatus castigantem se. qui autem oderunt correptiones, consumentur turpiter.