Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nec rudis iste aut nouus est m Celerino canssimo nostro titulus gloriarum. per uestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili diuinae dignationis aequatur. auia eius Celerina iam pridem martyrio coronata est. item patruus eius et auunculus Laurentinus et Egnatius in castris et ipsi quondam saecularibus militantes, sed ueri et spiritales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas Domini et coronas inlustri passione meruerunt. sacrificia pro eis. semper ut meministis, offerimus, quotiens martyrum passiones et dies anniuersaria commemoratione celebramus. nec degener ergo esse nec minor poterat quem sic domesticis exemplis uirtutis ac fidei prouocabat familiae dignitas et generosa nobilitas. quod si in familia saeculari praedicationis et laudis est esse patricium, quanto maioris laudis et honoris est fieri in caelesti praedicatione generosum. non inuenio quem beatiorem magis dicam, utrumne illos de posteritate tam clara an hunc de origine gloriosa. ita aequaliter apud eos recurrit et commeat diuina dignatio ut et illorum coronam dignitas sobolis inlustret et huius gloriam\' sublimitas generis inluminet.