Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Percepimus igitur, iterum dicemus, frater Cypriane, magna gaudia, magna solacia, magna fomenta, maxime quod et gloriosas martyrum non dicam mortes sed inmortalitates gloriosis et condignis laudibus prosecutus es. tales enim excessus talibus uocibus personandi fuerunt, ut quae referebantur sic dicerentur qualiter facta sunt. ex tuis ergo litteris uidimus gloriosos illos martyrum triumphos et oculis nostris quodammodo caelum illos petentes prosecuti sumus et inter angelos ac potestates dominationesque caelestes constitutos quasi contemplati sumus. sed et Dominum apud patrem suum testimonium illis promissum perhibentem auribus nostris quodammodo sensimus. hoc est ergo quod et nobis animum in dies erigit et ad consequendos gradus tantae dignationis incendit. [*]( 1 enim minus Hv mercedem Τμ1 dignus v qui... condignus om. β 2 qui et] et qui g magis scripsi, minus FHTgμνυ 3 est om. Τβμνυ fecit quam qui et docuit FTgβμν, docuit q. q. et docuit H docuit q. q. et fecit v 4 minuit T, uolnit v et exhortatori paruit scripsi, et exortauit F, et hortauit T, exhortauit u (sed in marg. m. 2: exhortationi paruit), exhortatus est v, monitus est et exortauit (exortatus β, exhortatur g) HŲg, dimicauit v 5 redundatJ redimat μ 6 institui T suum ministrauit H, ministrauit g 7 hic] sic H§ fortasse Tpv hoc] id v 9 et iterum g dicimus Hgβν, om. p pater fi 11 inmortalitatem T 12 dignis μ prosecutus v es] est v talis ν, tale H excessu H 13 personandi] prosequendi v 14 uidemus μ 15 quodammodam T 16 illum μν persecuti fi ac] et g 17 quasi om. v 18 dniv testimonium suum ΗΤβμν, testimonium g illic β 19 perhibentem reddens FHT, perhibentem recens §, prohibentem redentem fi 20 animum inde F, in dies animum g 21 accendit g )
Quid enim gloriosius quidue felicius ulli homiaum poterit ex diuina dignatione contingere quam inter ipsos carnifices interritum confiteri Dominum Deum, quam inter saeuientis saecularis potestatis uaria et exquisita tormenta etiam extorto et excruciato et excarnificato corpore Christum Dei filium etsi recedente sed tamen libero spiritu confiteri, quam relicto mundo caelum petisse, quam desertis hominibus inter angelos stare, quam inpedimentis omnibus saecularibus ruptis in conspectu Dei iam se liberum sistere, quam caeleste regnum sine ulla cunctatione retinere, quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse, quam iudicis sui diuina dignatione iudicem factum fuisse, quam inmaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse, quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non oboedisse, quam ueritatem uoce publica contestatum fuisse, quam ipsam quae ab omnibus metuatur moriendo mortem subegisse, quam per ipsam mortem inmortalitatem consecutum fuisse,, quam omnibus saeuitiae instrumentis excarnificatum et extortum ipsis tormentis tormenta superasse, quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse, quam sanguinem suum profluentem non horruisse, quam supplicia sua post fidem amare coepisse, quam detrimentum uitae suae putare uixisse?