Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quamquam confessoram quoque, quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit et ad certamen euangelicum sua fides in confessione iam gloriose semel coronauit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus seueritatem euangelicae disciplinae protulerunt et inlicitas petitiones ab ecclesiae pudore reuocarunt, ne si hoc facile fecissent, disciplinae euangelicae ruinas non facile sarcirent, praesertim cum nulli magis tam congruens esset tenore euangelici uigoris inlibatam dignitatem seruare quam qui se excruciandos et excarnificandos pro euangelio furentibus tradidissent, ne martyrii honorem merito perderent, si in occasione martyrii praeuaricatores euangelii esse uoluissent. nam qui id quod habet non custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet uiolat, amittit illud quod possidebat.
In quo loco marimafi tibi adque nberes gratias referre debemos et reddimus quod illorum carceris tenebras litteris tuis inluminasti, quod ad illos uenisti quomodo introire potuisti, quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis adlocutionibus litterisque recreasti, quod felicitates eorum condignis laudibus prosecutus accendisti ad multo ardentiorem caelestis gloriae cupididatem, quod pronos inpulisti, quod ut credimus et optamus uictores futuros uiribus tui sermonis animasti: ut quamquam hoc totum de fide confitentium et de diuina indulgentia uenire [*]( 1 quamquam] quam B carcere BHN 2 dignitatis H1 confessiones T 3 fide B gloriosae T, gloriosa v 5 ab] ad H 6 pudorem H reuocabunt B ne si FH, nisi BLNTv facile om. v 7 ruinae Bv sarcirentur v 8 esse H tenore scripsi, tenorem FHLNT, tenor B uigorem H illibatum v 9 dignitatemque v se om. N excruciandos] excusandos B 10 martyrum H1 . 11 si occisione B 12 esse uoluissent euangelii H, esse euang. u. B quo Tl id om. BT custodi in eos T 13 possidet] add. H: uideat amitti dum id ex quo possidet om. N id] hic B possedit H amittit om. FHT, uiolat Oxon. fort. recte 15 loco quo B tibi om. B 16 ct] ut B illo L carceres T tenebris B 18 animas H elocutionibus T 19 creati B felicitatis BT indignis B 20 prosecutos NT ascendisti B ardentiore caelesti B 21 cupiditate B pronos] in nos FHT, pronosit B inpulsisti L, polisti T, intellectu B ut] ue F 23 confidentium BN de om. B )