Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quamquam bene sibi conscius animus et euangelicae disciplinae uigore subnixus et uerus sibi m decretis caelestibus testis effectus soleat se solo Deo iudice esse contentus nec alterius aut \' laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se iudici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus conprobari. quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tua uerecundia et ingenita industria consiliorum tuorum nos non tam iudices uoluisti quam participes inueniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum dum illas probamus inueniremus et tuorum consiliorum bonorum coheredes quia et adfirmatores esse possemus. idem enim omnes credemur operati, in quo deprehendimur omnes eadem censurae et disciplinae consensione sociati.
Quid enim magis aut in pace tam aptum aut in bello persecutionis tam necessarium quam debitam seueritatem diuini uigoris tenere? quam qui remiserit instabili rerum cursu erret semper necesse est et huc adque illuc uariis et incertis negotiorum tempestatibus dissipetur et quasi extorto de manibus [*]( Epist. XXX. — Incipit Cypriano papae pprr (pbris N) et diaconi (diac N) Romae consistentes FLN, Incipit ad Romn T, Incipit ad Cyprianum epistola cIeri et plebis Romanorum B, om. H. — 2 Cyprianus presbyteris T diacones H, diaconibus NlT consistentibus T 5 uigore] rigore FT 6 se om. Τυ dno B corr. 7 patere B 8 dei MV solius se debere iudicio V, solo debere se indicio T 9 suis om. H 10 facere om. B 11 ingenita om. BH tuorum ... l. 14 consiliorum om. B 12 non om. L inuenire T ut] et F 13 ueneremus Tx et om. FT 14 heredes B 15 possimus BTv, possumus F credimus T, crederemur LN, crederemus BH1 deprehendemur L, deprehenderemur N 16 eadem omnes Nt) confessione T, confesuone F sociati] solaci FT 17 pacem LT tam aptum] tantum H bellis BHLNT 18 tam] iam T quam] qua N debitam] debet ad B 19 rigoris H erret] eruct B 20 prtiM et om. H 21 eztoto B n )