Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Peto ergo, Domine carissime Lnciane, memor sis mei et petitioni meae annuas. sic Christus coronam illam sanctam quam tibi non tantum in confessione sed et in sanctimonio tradidit, in qua semper cucurristi et exemplum sanctorum semper et testis fuisti, ut omnibus dominis meis fratribus tuis confessoribus referas de hoc facto, ut a nobis auxilium recipiant. nam hoc, Domine frater, scire debes me non solum hoc pro eis petere, sed et Statium et Seuerianum et omnes confessores qui inde huc a nobis uenerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, et in urbem leuauerunt, quod sexaginta quinque ministrauerunt et usque in hodiernum in omnibus fouerunt. sunt enim penes illas omnes. plus autem grauare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona uoluntate operari. salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia et Emerita, qui laetatur de confessione tua florida, sed et omnium fratrum, et Saturninus, qui et ipse luctatus est cum diabolo, qui et Christi nomen est fortiter confessus, qui et ibi in poena ungularum fortiter est confessus, qui et hic nimis rogat et petit. salutant te fratres tui Calpurnius et Maria et omnes sancti fratres. nam et hoc scire debes me et dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas peto illis eas legere digneris. [*]( 1 nos] nobis ϕ fidemas T, infidimas ϕ2 qui] quod ϕν 4 illam T 8.1. 5 et om. to 6 et om. ϕων sanctorun s. e. t. fuisti oim. ω et testis semper ϕ, semper et este T 7 confessoribua om. ω conferas to 8 nobiB to 9 non solum hoc me ω eas T sed et] sed ϕω 10 et om. Τϕω hoc T 11 ipse Τϕ deecenderant] add. tp: ad quos ipse in portmn 12 quod] que to hoc diernum ω 13 antem] enim ϕ 15 macharitts ϕν suis] tuis ϕ 16 quae laetantur ων de] in to, om. ϕ 17 Baturinus tc et ipse om. ϕ ; ipse om. to 18 qui om. ω qui et ... eet eonfessus om. to 19 hic] hoc too 20 ealphurniuB ϕ, calfurnius ω 21 fratres nos ϕ me] me tibi to fratribua tuis dominis meis ϕω 22 litteras scripisse v illi eas ϕ, pro illis sic Oxon., litteras eis fort. digneris] add. to: ualere te oro et mei semper memoriam facere. — Epistola Celerini ad Lucianum petens pro nomine Numeriae et Candidae ut eas in mente haberet quae Numeria ut dicit praemium dedit ne sacrificaret explicit T, om. ϕω. — )