Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessauerit, cum tamen hoc ceteros doceat. non potest enim uideri cessasse qui uicarios substituit et qui pro se uno plures succidaneos suggerit contra institutionem Dei erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur et diabolo diuinum plasma maculanti per corrupti adque eneruati corporis delicta placeatur. quod si paenuriam talis et necessitatem paupertatis optendit, potest inter ceteros qui ecclesiae alimentis sustinentur huius quoque necessitas adiuuari, si tamen contentus sit frugalioribus et innocentibus cibis nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet. ceterum quantum uult inde quaerat, qualis quaestus est qui de conuiuio Abraham et Isaac et Iacob homines rapit et male ac perniciose in saeculo saginatos ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. et ideo quantum potes ab hac eum prauitate et dedecore ad uiam innocentiae adque ad spem uitae suae reuoca, ut sit contentus ecclesiae sumptibus parcioribus quidem sed salutaribus. quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet [*]( 1 nec enangelice disciplinae Mm. 2 add. in margine 2 in om. C 3 mulierem QB 4 maiores L I, maior NPQ 5 muliebri B sed] it B gestus CBv 6 mulieres N impudice LQ 8 uidere N 9 uicario B, carios C substituit] substrauit C et om. M (exh. Q) se uno] secundo L, uno C \' succedaneos PQB, succedant eos C 10 masculum C 11 et d.] ex d. C 12 maculati PQ correpti O. enceruati C1 13 poenoria C 14 obstendit L, ostendit P potest] potest qui Q alimentis ecclesiae CB sustinent.. P 16 et] sed N salario L sed ri corr., saluti ex salatio C salario ... cesset om. B se exp. C redimentum ClPremedium (P 17 a P 8.1. m. 2 peccatis] spectatis C 18 uult] uelit CB inde quaerat] adquirat CB 19 abrahae P et (ame isaac) om. C 20 sagnitos B1, signatos C 21 supplucia L potest CM, potes. Q eum] cum C 22 suae] acternae v reuocet ex n reuocauit C 23 ut om. C, si P pacioribus C quidam Q 24 illi C )

469
alimenta, poterit se ad nos transferre et hic quod sibi ad luctum adque ad uestitum necessarium fuerit accipere, nec alios extra ecclesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in ecclesia discere. opto te, fili carissime, semper bene ualere.

Epistula III.
I CVPRIANVS ROGATIANO FRATRI S.

Grauiter et dolenter conmoti sumus ego et collegae qui praesentes aderant, frater carissime, lectis litteris tuis, quibus de diacono tuo conquestus es quod inmemor sacerdotalis loci tui et officii ac ministerii sui oblitus contumeliis et iniuriis suis te exacerbauerit. et tu quidem honorifice circa nos et pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum pro episcopatus uigore et cathedrae auctoritate haberes potestatem qua posses de illo statim uindicari, certus quod collegae tui omnes gratum haberemus quodcumque circa diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa eiusmodi homines praecepta diuina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem et quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie [*]( 18 Deut. 17, 12. 13. ) [*]( 1 ad nostras ferre C 2 adq. nestitmn P B.l. m. 2 ad] ac N uestimentum L 3 ipsa P 4 opto ... ualere om. C te om. M (exh. Q) fili] frater v. — Ad encratium (eugratium Q) de histrione explicit (explicat L) LNQB, explicit (ex incipit corr. C) ad encratium de istrione CP. — ) [*](Epist. III. — Incipit ad Rogatianum de diacono (qui contra episcopum contendit add. P) BLPQT. — 6 fratri om. L 7 collegae mei BQTv 8 lectis] elictis T 9 quod] qui B 11 exaceruauerit QT, exacerbaret V solita] silita T 13 cathedra Q quam B, quia M, qu.a Q, quas T 15 ratum Erasmus circa] contra in ras. Q sed in margine circa (circa M) tuum om. Q 16 huiusmodi v hominis T 18 in om. Q 19 et om. Bv quicum M (quicumque Q) )

470
6 tiam nunc. et ut sciamus hanc Dei uocem cum uera et summa maiestate eius processisse ad honorandos ac uindicandos sacerdotes suos, cum aduersus Aaron sacerdotem tres de ministeriis Chore Dathan et Abiron ausi sunt superbisse et ceruicem suam extollere et sacerdoti praeposito ae adaequare, hiatu terrae absorpti ac deuorati paenas statim sacrilegae audaciae persoluerunt. nec soli illi, sed et ceteri ducenti quinquaginta qui eis comites ad audaciam fuerunt prorumpente a Domino igne consumpti sunt, ut probaretur sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit uindicari. in libro quoque regnorum cum Samuel sacerdos a Iudaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, contemneretur, exclamauit iratus Dominus et dixit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt. et ut hoc ulcisceretur, excitauit eis Saul regem, qui eos iniuriis grauibus adfligeret et per omnes contumelias et paenas superbum populum calcaret et premeret, ut contemptus sacerdos de superbo populo ultione diuina uindicaretur.

Sed et Salomon in spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas dicens: ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes eius sanctifica. et iterum: honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes eius. quorum praeceptorum memor beatus apostolus, secundum quod in actis apostolorum legimus, cum ei diceretur: sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non [*]( 12 I Sam. 8, 7. 18 Sir. 7, 29. 20 Sir. 7, 31. 23 Act. 23, 4. 5. ) [*]( 1 uocem] sententiam V cum om. Bj 2 horandos T, adorandos B ac ex hac Q 3 ministris BLfJ 4 core LPT et dathan v habiron L snperbisse V, superbwse Q, suyerbi esse BLMPT 5 absorti BLQT 6 ac om. B 7 illi om. T es L, eius B 8 fuerint T 9 probarentur BQT sacerdos Q ab eo qui sacerdotes dei P 8. I. m. 2 sacerdotes dei LP uindicare L 10 sacerdotes indeorum samuhel B 11 ob ex ab L, a P senectute BP tu om. P 12 iratus om. LP alterum spreuerunt om. V 13 hoc om. T ei T sal P1 14 effligerit T 16 de] a P superbo om. P 17 sed at om. L solomon LPQ 21 apostolus Paulus BQv 22 actibus v own] et cum ,T 23 dni B 25 plebis tui T, populi tui Qo maledicens T )

471
maledices. Dominus etiam noster ipse Iesus Christus rex et iudex et Deus noster usque ad passionis diem seruauit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamuis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi seruassent. nam cum leprosum emundasset, dixit illi: uade et monstra te sacerdoti et offer donum. humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum. item sub ictu passionis cum alapam accepisset et ei diceretur: sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter adque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. docuit sacerdotes ueros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis existit.

Meminisse autem diaconi debent quoniam apostolos id est episcopos et praepositos Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in caelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros. quod si nos aliquid audere contra Deum possumus qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi a quibus fiunt. et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae paenitentiam, ut honorem sacerdotis agnoscat et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere. haec sunt enim initia haereticorum et ortus adque conatus schismaticorum [*]( 5 Matth. 8, 4. 8 Io. 18, 23. ) [*]( 1 ipse om. B 2 dns B 3 adignationem T 5 demonstra V offers BMQ1, offeres Q* 6 esse om. B adhoc BLPQT 7 sub ictu] subditns B passioni B 8 alapa. T respondis ex respondit L m. 2, respondes P sed es corr. 9 ille] esse T 10 sed sic B tuitus BLPQTa V, tutus Tl, tutatus v 11 exproba T 12 quae Q sed ae corr., qui M 13 ut] cum L ac] hac B, et L patientiae] paenitentiae L 14 docuit enim BQTv uero PQ 15 exstitit v 16 apostolus T episcopus T 17 ascensam Q1 (ascensum MQl) 18 caelo B 19 nos si T 20 possunt] possam T et BQ sed t Q corr., ei LMT audere] addere LP diacones L 21 cassium diaconum B 22 ut scripsi, et BLPQTv sacerdotii B adagnoscat L, adignoscat T, agnoscere v 23 praeposito ex praeposo Q m. 2, praetioso M, ptio T 24 initia om. LP )

472
male cogitantium, at sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. sic de ecclesia receditur, sic altare profanum foris conlocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem adque unitatem Dei rebellatur. quod si ultra te contumeliis suis exacerbauerit et prouocauerit, fungeris contra eum potestatem honoris, tui, ut eum uel deponas uel abstineas. nam si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: iuuentutem tuam nemo despiciat, quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est: senectutem tuam nemo despiciat. et quoniam scripsisti quendam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae eius adque audaciae participem esse, hunc quoque et si qui alii tales extiterint et contra sacerdotem Dei fecerint uel coercere poteris uel abstinere. nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intellegant et satisfaciant et nos propositum nostrum tenere patiantur. magis enim optamus et cupimus contumelias et iniurias singulorum clementi patientia uincere quam sacerdotali licentia uindicare. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

Epistula IIII.
CVPRIANVS, CAECILIVS, VICTOR, SEDATVS, TERTVLLVS CVM PBESBVTERIS QVI PBAESENTES ADERANT POMPONIO FRATRI S.

Legimus litteras tuas, frater carissime, quas per Paconium fratrem nostrum misisti postulans et desiderans ut tibi [*]( 7 I Tim. 4, 12. ) [*]( 1 sibi] sic P Buperno T 2 contemnunt T regreditur B 3 foris ex fors L m. 2 4 si. L 5 prouocaueritj proclamauerit L, probauerit T fungeris ille L, fungaris Q* (fungeris MQI) contra] circa QV, circum T potestatem BV, potestate LPQTv 6 eum] eum potestate T 7 despiciat T (item. I. 9) 8 quando T tua tibi T 10 tuo om. B, in rcu. P m. 2 miscoAisset T 11 ali«i*P extiterunt L 12 dl P 8.1. m. 2 certe cohercerer T potueris L 14 praepositum LQ 15 et iniuriam QT, om. B 17 opto ... ualere om. L, opto te bene ualere B. — Ad (Caecilii Cypriani ad B) Rogatianum de diacono exp BMT, ezp ad Rogatianum de diacono P, ad Rogatianum exp Q, om. L. — ) [*](Epist. IIII. — Incipit ad Pomponium (Pompeium QlM) de uirginibus BLMQBW. — 19 tertulus Q, tertalns W 20 cum presbyteris] conpresbiteri B 23 scriberemus \'B-)

473
rescriberemus quid nobis de his uirginibus uideatur quae cum semel statum suum continenter et firmiter tenere decreuerint, detectae sint postea in eodem lecto pariter mansisse cum masculis, ex quibus unum diaconum esse [dicis]: plane easdem quae se cum uiris dormisse confessae sint adseuerare integras esse. circa quam rem quoniam consilium nostrum desiderasti, scias nos ab euangelicis et apostolicis traditionibus non recedere quo minus fratribus et sororibus nostris constanter et fortiter consulatur et per omnes utilitatis et salutis uias ecclesiastica disciplina seruetur, cum Dominus loquatur et dicat: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. et iterum scriptum est: disciplinam qui abicit infelix est, et in psalmis quoque spiritus sanctus instruit dicens: continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a uia recta, cum exarserit cito ira eius super uos.

Primo igitur in loco, frater carissime, et praepositis et plebi nihil aliud elaborandum est quam ut qui Deum timemus cum omni obseruatione disciplinae diuina praecepta teneamus nec patiamur errare fratres nostros et pro arbitrio et ructu$uo uiuere, sed ad uitam singulis fideliter consulere, nec pati uirgines cum masculis habitare, non dico simul dormire sed nec simul uiuere, [*]( 10 Hier. 3,15. 12 Sap. 3,11. 14 Ps. 2,12., ) [*]( 1 his] iis v cum] se R semel om. V 2 statum s. c. et] in statu suo esse et continentiam Vv, instituisse et continentiam R continentes W decreuerupt R 3 sunt R eadem Q 4 dicis esse LW se cum om. W 5 sunt R integras se R, se integras Qv 6 sciens B 7 quominibus Ll 8 nostris] non R et fortiter om. W consuleretur LQ, consolaremur B, consolamus W et om. BLW 9 omnis W utilitates B et salutis om. R uias om. BQ W aeclesiasticae W disciplinae BW sernetor om. BW 12 scriptum est] cum scriptum sit Q 13 psalmo Q instruet B, admonet et instruit R, admoneat et instruat Lv 15 recta] iusta L cito] in breui R 17 frs kmi R 18 est om. B 19 diuinae BW, neneramur diuina B 20 ructu F, fractu LQRW, fluctu B; cf. Pontii uitam Cypr. c. 15: absit-ut de tam beatissimo martyre ructus hominis iudicaret uiuentes B 21 sed et Q ad om. BW patitur W 22 dico] tantum B cumdormire W\' nec] nec debere B )

474
quando et sexus infirmus et aetas adhuc lubrica per omnia frenari a nobis et regi debeat, ne diabolo insidianti et saeuire cupienti ad nocendum detur occasio, quando et apostolus dicat: nolite locum dare diabolo. liberanda est uigilanter de periculosis locis nauis, ne inter scopulos et saxa frangatur. exuenda est uelociter de incendio sarcina prius quam flammis superuenientibus concremetur. nemo diu tutus est periculo proximus. nec euadere diabolum seruus Dei poterit qui se diaboli laqueis inplicauit. intercedendum est cito talibus [ut separentur] dum adhuc separari innocentes possunt, quia diuidi postmodum nostra intercessione non poterunt [postea quam conscientia grauissima cohaeserunt]. denique quam graues multorum ruinas hinc fieri uidemus et per huiusmodi. inlicitas et periculosas coniunctiones corrumpi plurimas uirgines cum summo animi nostri dolore conspicimus. quod si se ex fide Christo dicauerunt, pudicae et castae sine ulla fabula perseuerent, ita fortes ac stabiles praemium uirginitatis expectent: si autem perseuerare nolunt uel non possunt, melius nubant quam in ignem delictis suis cadant. certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant, cum scriptum sit: si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnem in saeculo ne fratrem scandalizem.

Nec aliqua putet se [posse] hac excusatione defendi quod inspici et probari possit an uirgo sit, cum et manus obstetricum et [*]( 3 Eph. 4, 27. 20 I Cor. 8, 13. ) [*]( 1 et sexus] est sexus B et om. L 2 a om. W debeant MW, debeat et R zabulo R ut solet 5 scopolos B eruenda W 7 proximis L 9 intercedundum L1, intercidendum R ut separentur om. V 10 possint B 11 postea ... cohaeserunt om. V conscientia. Q, conscientiae M, glutino conscientiae R, conscientiam B grauissimam tš, om. R cohaeserint R, admiserunt B 12 qua B hinc fieri uidemus om. B 13 eiusmodi R 15 ex fide se v; se om. BR pudice et caste et R 16 ita] et ita v, et BV ac] et Bv 17 expectant BW autem] praemium uirginitatis add. B 18 melius] melius est W, melius est ut v ; cf. August. de uirginibus c. 34: melius nuberent quam urerentur quam] quamquam W in om. B delicti sui B nullum certe B 19 scandalum ex scandum L 21 saeculum Bv, aeternum W 22 putet] potest Q se posse] posse se B, se V hac] ac B posse defendi Bl sed m. 2 posse exp. quod et Bv 23 obsetricum BLMQ1 )

475
oculus saepe fallatur, ut et si incorrupta inuenta fuerit uirgo ea parte qua mulier potest esse, potuerit tamen et ex alia corporis parte peccasse quae corrumpi potest et tamen inspici non potest. certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio et osculatio et coniacentium duorum turpis et foeda dormitio quantum dedecoris et criminis confitetur? si superueniens maritus sponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur et fremit et per zeli dolorem fortassis et gladium in manus sumit? quid Christus Dominus et iudex noster cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam iacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur et quas paenas incestis eiusmodi coniunctionibus comminatur, cuius ut gladium spiritalem et uenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere omni consilio prouidere et elaborare debemus. et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo magis praepositos et diaconos curare hoc fas est, qui exemplum et documentum ceteris de conuersatione et moribus suis praebeant. quomodo enim possunt integritati et continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae et uitiorum magisteria procedere ?

Et idcirco consulte et çum uigore fecisti, frater carissime, abstinendo diaconum qui cum uirgine saepe mansit, sed et ceteros qui cum uirginibus dormire consueuerant. quod si paenitentiam huius inliciti concubitus sui egerint et ab se inuicem recesserint, inspiciantur interim uirgines ab obstetricibus diligenter, et si [*]( 1 oculos QW, oculi.D fallatur ut scripai, fallat ut W, fallatur BMR, fallantur Lv, fallant- Q ea] ex ea Q2B 2 parte BLMQIBVW, parte sua Qz, parte sui v quam L, om. Q potuit ex potuerit Q et ex BL, ex RWv, et Q 3 corrumpi] uiolari RV 4 concubitos Q inosculatio v 5 turpisim et feda B1 sed im et feda exp. m. 2 7 nonne] non W 8 dolorem] liuorem R V fortasses Q, portans B et om. B in om. R manus scripsi, manu BLQR, manum Wv sumit] sua et B quid 12, quia BLQ 9 christas et Wv 11 huiusmodi W 12 ut] et L W 13 frater L 14 et] ut L et] ut R omnis Q 18 si] si sic L exemplis ante ipsis eras. in W incipiunt R corruptile M 19 procedere] prodire B 20 cum uigore et consulte R 21 uirginem LQ saepe om. B 22 cum uirgn L consueuert B 23 sui om. W egerunt BQW ab] a v reoesserunt BQRW 24 obsetricibus BQ, obstetricio W diligentes W. )

476
uirgines inuentae fuerint, accepta communicatione ad ecclesiam admittantur hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reuersae fuerint ant si cum isdem in una domo et sub eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur nec in ecclesiam postmodum tales facile recipiantur. si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat paenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit non mariti sed Christi adultera est, et ideo aestimato iusto tempore postea exomologesi facta ad ecclesiam redeat. quod si obstinate perseuerant nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere incipiant. nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint, cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat: et homo quicumque fecerit superbiam, ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit et non agit impie etiam nunc. interfici Deus iussit sacerdotibus suis non obtemperantes, iudicii sui tempus constituit non oboedientibus. et tunc quidem gladio occidebantur, [*]( 14 Dent 17, 12. 13. ) [*]( 1 in accepta B communicatio nem Q, communione B 2 haec B interim ratione W ut ercu. B si om. BlLRW 3 si postmodum BRW, «* postmodum Q reuerae furint M hisdem BW, eisdem Bv 4 tecto] lecto B graniori B censu reiciantur W 5 tales om. BBW facile om. W 6 eu] his B aliquae QB corruptae B, contumacea Q sed a. l... 2: corrupte fuerint Q deprensa £ , et deprehensa B, depraehensae QB agant Q 7 quia quae Q, quaeque LW, quae B, quia qui B crimine ut B 8 aeetimato insto] existi W post W exhomologeon BLQBW ecclesia Q 9 redeant LB si om. L opstinatae L ab inuicem se B; se otn. W 10 obstinationum quam Q 11 in] ad R ne] nec QW ruinam LWv 12 delicti sni B aut] ac B 18 si] qui W noluerunt LW 14 dominus om. B deus om. W et om. B 15 in superbia B" 16 in om. W 18 agent B" 19 iussit dens W obtemperantes] incipit F, obtemperante B, obtemperantes et v indicii sui W, iudicii snisi F, indiciis snis si B, iudicibus a se LQBv tempus constitoit FW, templum constituit B, ad tempus constitntis LQBv 20 oboedientibus BFLW, oboedientes QBt1 et] sed FV )
477
quando adhuc et circumcisio carnalis manebat: nunc autem quia circumcisio spiritalis esse ad fideles seruos Dei coepit, spiritali gladio superbi et contumaces necantur, dum de ecclesia eiciuntur. neque enim uiuere foris possunt, cum domus Dei una sit et nemini salus esse nisi in ecclesia possit. indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur scriptura diuina quae dicit: non diligit indisciplinatus castigantem se. qui autem oderunt correptiones, consumentur turpiter.