Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ceteram quoque partem plebis quae lapsa est praesentia uestri fouete et ut a fide et misericordia Domini non deficiant uestro solacio focillate. neque enim deserentur ab ope et auxilio Domini qui mites et humiles et paenitentiam uere agentes in bonis opinionibus perseuerauerint, quo minus illis quoque diuino remedio consulatur. audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeuenti et in exitu constituti, uigilantia uestra non desit, inplorantibus diuinam gratiam misericordia Domini non denegetur. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri meminerit admonete. ualete. [*]( 1 et ... possunt om. Εοω rogatiua T 2 possint μ et] ant ω 3 expectent E2οω, expectat El, expectetar fi praesenti Q, praeseDtiam E\'o, praesentiae Elu nostram E\'o, nostrae m 4 quemcamquem Q ei] sibi T 5 exhomologesis E1QT 6 possunt μ1 eius μ in om. EQw paenitentia QTfi, poenitentiae M 7 inpositae T inposita in poenitentiam o uenient Ex Q pacem QT 9 ceteram om. ju1 partem quoque partibus μ sed partibus exp. m. 2. plebis] leais EQout (exp. o et post quae add.) est lapsa T uestri] uestra v, nri ex nraẽ μ 10 ut a] ana QTp1 et om. μ1 non] ne p 11 focilate EQT2 μο1ω 12 hi qui v mites ex milites E et om. p et hamiles ... agentes om. M opinionibus] operibus pv 14 consolatar Ex Q 15 constitui Q ut inplorantibus T 16 misericordiam QT 17 semper] in dno μ fraternitatem ... admonete om. μ 19 admonete T, om. ElQ, rogate E2o, exorate ω, admonete et rogate v ualete om. ω. — Ad clerum (Epistula ad clerum T) propter lapsos (lapsis QT) et cathecuminos (cathecuminis QT) ne uacui exirent (erlerent M, exi.rent Q) explicit EQT, Explicit de lapsis et catecuminis o, om. μω. —)

525
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Legi litteras uestras, fratres carissimi, quibus scripsistis salubre consilium uestrum non deesse fratribus nostris, ut temeraria festinatione deposita religiosam patientiam Deo praebeant, ut quando in unum per eius misericordiam uenerimus, de omnibus speciebus secundum ecclesiasticam disciplinam tractare possimus, maxime cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam. paenitentiam autem ille agit qui diuini praecepti memor mitis et patiens et sacerdotibus Dei obtemperans obsequiis suis et operibus iustis Dominum promeretur.