Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Castigare nos itaque diuina censura nec noctibus desinit nec diebus. praeter nocturnas uisiones per dies quoque impletur apud nos spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in ecstasi uidet oculis et audit et loquitur ea quibus nos Dominus monere et instruere dignatur. et audietis omnia quando me ad uos reducem fecerit Dominus, qui ut secederem iussit. interim temerarii et incauti et tumidi quidam inter uos, qui hominem non cogitant, uel Deum timeant, scientes quoniam si ultra in isdem perseuerauerint, utar ea admonitione qua me uti Dominus iubet, ut interim prohibeantur offerre, acturi et apud nos et apud confessores ipsos et apud plebem uniuersam causam suam, cum Domino permittente in sinum matris ecclesiae recolligi coeperimus. de hoc ad martyras et confessores et ad plebem litteras feci quas utrasque legi uobis mandaui. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete. [*]( 1 minus gloriae C scripturam minus v, minus scripturam minus Q 2 contra legem domini om. Vv 3 diaconibus T preteritis C 5 cessura O. 6 nocturnas enim v 7 apud nos impletur CB, inplentur apud nos Q quae] quia C in om. C\'B extasi CQBT 8 in oculis Q audiet T (et om.) 9 auditis B, audiet C 10 reduce T, reducet B ad uos reducem me v dominus fecerit CRv iunxit C1 11 morarii M (temerarii Q) quidem CXB 12 dominum TQ (dno M) 13 hisdem CB -perserauerint B utaer C admonitionem T quam CQB me] e C, om. M (exh. Q) uti] ut Q 14 ut om. CB 15 istos C 16 cum om. Q pertimente C in] cum in Q* (in MQl) sinu Q 17 colligi Q, collegio T ad] et ad CQ martyreas C1, martyres CTv et om. C, ipsos et Q ad] apud Q 18 uobis legi v opto ... ualete om. C 20 ualete Otn, B. — Caecili Cypriani (om. B) ad presbyteros ot diaconos explicit CB, Ad clerum de quibusdam presbyteris qui temere pacem lapsis dederunt necdum sedata pres (pars T) et citra (contra T) cone (concupiscentiam Q) episcoporum explicit (explicit om. M, exh. Q) TQ. - )

521
CVPRIANVS FRATRIBVS IN PLEBE CONSISTENTIBVS S.

Ingemescere nos et dolere ruinas fratrum nostrorum ex me scio, fratres carissimi, qui et ipse uobiscum pro singulis ingemesco pariter et doleo et patior ac sentio quod beatus apostolus dicit: quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? et iterum posuit in epistula sua dicens: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur membrum unum, conlaetantur cetera membra. conpatior ego, condoleo fratribus nostris, qui lapsi et persecutionis infestatione prostrati partem nostrorum uiscerum secum trahentes parem dolorem nobis suis uulneribus intulerunt: quibus potens est diuina misericordia medellam dare. properandum tamen non puto nec incaute aliquid et festinanter gerendum, ne dum temere pax usurpatur diuinae indignationis offensa grauius prouocetur. fecerunt ad nos de quibusdam beati martyres litteras petentes examinari desideria sua. cum pace nobis [*]( 6 II Cor. 11, 29. 8 I Cor.312, 26. ) [*]( Epist. XVII. — Incipit ad plebem facta significans quid (qui Q) ad emn martyres (martyras Q) de lapsis petierint (petier E, petierunt Q) ETQo, Ad plebem ut non facile aliquis communicet ex eis qui curati sunt nisi pent legiptime egerit fi, om. Cd. — 3 ingemiscere Εμ2, intremiscere p1 dolore T ex me scio] mereor <0 4 fratres ... ingemesco om. Eow 5 sentior fi apostolus beatos Tl 6 dixit μv inquit om. ω 7 qui E ego non μον 8 conpatitur M unum membrum To 9 membra om. p 10 unum membrum 0 et conlaetantur EQ, et collaetantur et o, collaetantur et μων 11 ego Tfi, ergo EQοω condoleor T, et . condoleo Εομων de fratribus μν lapsis Q, om. fi 12 poratrati <0 13 parem] rem E* Q, acrem E\'o 14 properam dum TQ, properamus dum E1ω, dum EP, om. 0 15 puto in putem corr. Q m. 2 (puto M), putS OJ, pute El, putent propere E*; putent propero tamen 0 et E s. I. m. 3, om. a 16 ne dum om. M, nesi dum Q sed nesi 0. 1. m. 2, ne si Eoo usurpetur EQοω 18 nobiscum T )

522
omnibus a Domino prius data ad ecclesiam regredi coeperimus, examinabuntur singula praesentibus et iudicantibus uobis.

Audio quosdam tamen de presbyteris nec euangelii memores nec quid ad nos martyres scripserint cogitantes nec episcopo honorem sacerdotii sui et cathedrae reseruantes iam cum lapsis communicare coepisse et offerre pro illis et eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perueniri. nam cum in minoribus delictis quae non in Deum committuntur paenitentia agatur iusto tempore et exomologesis fiat inspecta uita eius qui agit paenitentiam, nec ad communicationem uenire quis possit nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit inposita, quo magis in his grauissimis et extremis delictis caute omnia et moderate secundum disciplinam Domini obseruari oportet. quod quidem nostros presbyteri et diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oues fouerent et diuino magisterio ad uiam deprecandae salutis instruerent. ego plebis nostrae et quietem noui pariter et timorem: in satisfactione Dei et deprecatione uigilarent, nisi illos quidam de presbyteris gratificantes decepissent.