Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
De hoc et ad clerum et ad plebem litteras feci, quas utrasque uobis legi mandaui. sed et illud ad diligentiam uestram redigere et emendare debetis, ut nominatim designetis eos quibus pacem dari desideratis. audio enim quibusdam sic libellos fieri ut dicatur communicet ille cum suis) quod numquam; omnino a martyribus factum est, ut incerta et caeca petitio inuidiam nobis postmodum cumulet. late enim patet quando dicitur ille cum suis et possunt nobis et uiceni et triceni et amplius offerri qui propinqui et adfines et liberti ac domestici esse adseuerentur eius qui accepit libellum. et ideo peto ut eos quos ipsi uidetis, quos nostis, quorum paenitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello et sic ad nos fidei ac disciplinae congruentes litteras dirigatis. opto nos, fortissimi ac dilectissimi fratres, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete. [*]( 1 hoc et] hoc Q 2 nobis legi nobis T et] ut TQ diligentia Rl uestra Rl, urm C 3 et C 8. 1. m. 2 desinetis Q, desinitos T 4 quibusdam corr. in quosdam C libello C 5 fieri corr. m inseri C 6 ut incerta om. C caeca] certa Q, copta R (fort. corruptum ex cooperta) ; 7 quomulet 01 . 8 nobis T 8. 1. et uigeni Q\' (et ui«*ceni M), ut uiceni T, ut ui*ceni R, uiceni ex ueni C m. 2 trigeni Q1 (triceni M), treceni Cl 9 ac ex ae C, hac Q 10 adseuerarentur TQ, asserentur R, adserantur C acoepit Q, acoipit T 11 ipsi quos uidetis nostis Q noctis C satisfactionis ClT, om. V 12 proximam om. V libellos CR 13 ac ex ad C opto ... ualete om. C 14 dilectissimi] fidelissimi RV semper] saluos V Catque ita alias saepe* liber Gotting. 15 ualete om. RQ (exh. M). — Ad martyres et confessores explicit CR, Epistula Cipriani (om. Q) ad martyres (martyras Q) et confessores qui lapsis petierunt pacem dari (add. T: et corripet ppSb qui pacem dederunt eis qui poenitentiam non egerunt) explicit TQ. — )
Diu patientiam meam tenui, fratres carissimi, quasi uerecundum silentium nostrum proficeret ad quietem. sed cum quorundam inmoderata et abrupta praesumptio temeritate sua et honorem martyrum et confessorum pudorem et plebis uniuersae tranquillitatem turbare conetur, tacere ultra non oportet, ne ad . periculum et plebis pariter et nostrum taciturnitas nimia procedat. quod enim non periculum metuere debemus de offensa Domini, quando aliqui de presbyteris nec euangelii nec loci sui memores, sed neque futurum Domini iudicium neque nunc sibi praepositum episcopum cogitantes, quod numquam omnino sub antecessoribus factum est, cum contumelia et contemptu praepositi totum sibi uindicent?,
Atque utinam non prostrata fratrum nostrorum salute sibi omnia uindicarent? contumelias episcopatus nostri dissimulare et ferre possem, sicut dissimulaui semper et pertuli. sed dissimulandi nunc locus non est, quando decipiatur fraternitas nostra a quibusdam uestrum: qui dum sine ratione restituendae [*]( Epist. XVI. — Incipit ad presbyteros et diaconos 22, Incipit ad clerum (Incipit ad preeb et diacon feliciter incipit ad clerum C) de quibusdam pPbb qui temere pacem lapsis dederunt necdum sedata persec (per se C, •rtM— pars T, persec Q) et (et om. C) citra conc (consilium C, conscientia Q) episcoporum (coepiscoporum C) CTQ. — 2 diaconibus 02Tv 3 diu ex da C quasi ueracundum C i 8. l. 4 perficeret C sed] at ex ad C 5 adrupta TQ temeritate] tamen merita B suae T 6 confessorem C TQ uniuersa et T, uniuersae et 01 7 tranquillitate B conentur TQ oportere ex oportet Q (oportet M) 8 et plebisJ plebis C procedit C1, precedat Q (procedat M) 10 deum T aliqui om. T de om. C presbiteris C 11 memeres B 12 epiacoporum Q orum in rag. (epm At) quod C 8. 1. m. 2 13 est om. C -contemptum T 14 indicent Tl; uindicent... omnia om. CB 15 prostrata] contra Oxon. salutem Q Ozon., salutate T 16 contumeliam OR 17 posaum C Oxon. sed om. C dissimulari ex dissimulacridi C 18 decipi.tur Q (decipiatur M), decipitur v 19 a om. C)