Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Et lapsis quidem potest in hoc uenia concedi. quis non mortuus uiuificari properet? quis non ad salutem suam uenire festinet ? sed praepositorum est praeceptum tenere et uel properantes uel ignorantes instruere, ne qui ouium pastores esse debent lanii fiant. ea enim concedere quae in perniciem uertant decipere est: nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis inpellitur ad ruinam. uel ex uobis itaque discant, quando docere [*]( 13 I Cor. 11,27. ) [*]( 1 animo Q dolere T illic] illic nobis v suggere. T 2 impediri RTQV, inueniri C et circa dum caute C, om. T 7 persecutionem finitam uenire et C 8 et om. CB cepimus O. illie. T, illi C2 Rv contra uestram] uestram Q 10 exhomologisim grauissimam Q dilecti M facta C, facitam. TQ 11 manu Q ab episcopo] epi ex epm C m. 2 cIeri in C ri corr. in exp. penitentia lJl, paenitentiae Q7 (paenitentiam Q 1M) inposita C1 12 dare om. V 14 bibere C\' 15 corpus O. 16 potest] potentes C es corr. ueniam TQ concedere C sed re 8. l. quis] quis enim v mortuos C 17 uiuificare B properet] optet CB festinet] sustinet Qv; festinet... tenere om. C 18 tenere] inuenire B 19 ne qui] noq. C debet B 20 lanii] uani CB fiant exp. C, flante Q (flant M) eae C\', a Q (ea M) concordere C* pernitiam C 21 sic] si B per... T 22 quando] quod CBv )

515
debuerant. petitiones et desideria uestra episcopo seruent, ad pacem uobis petentibus dandam maturum et pacatum tempus expectant. ante est ut a Domino pacem mater prior sumat, tunc secundum uestra desideria de filiorum pace tractetur.

Et quoniam audio, fortissimi et carissimi fratres, inpudentia uos quorundam premi et uerecundiam uestram uim pati, oro uos quibus possum precibus ut euangelii memores et considerantes quae et qualia in praeteritum antecessores uestri martyres concesserint, \' quam solliciti in omnibus fuerint, uos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, ut pote amici Domini et cum illo postmodum iudicaturi inspiciatis et actum et opera et merita singulorum, ipsorum quoque delictorum genera et qualitates cogitetis, ne si quid abrupte et indigne uel a uobis promissum uel a nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos ecclesia nostra erubescere incipiat. uisitamur enim et castigamur frequenter et ut Domini mandata incorrupta et inuiolata permaneant admonemur. quod quidem nec illic apud uos cessare cognosco quo minus plurimos quoque ex uobis instruat ad ecclesiae disciplinam diuina censura. hoc autem totum potest fieri, si ea quae a uobis petuntur religiosa contemplatione moderemini, intellegentes et conprimentes eos qui personas accipientes in beneficiis uestris aut gratificantur aut inlicitae negotiationis nundinas aucupantur. [*]( 1 dubuerant T (ae in ras.) semet B1, seruent et v 2 nobie V 3 expectant ante est ut T, expectantest *** ut Q (expectante est ut M), exspectant est at ut B, expectent Oxon. dDr B i in ras. 4 tractabitur V 5 quoniam] quod C 6 uos om. CB corondam C ab inpudcntibus quibusdam uos V premi. Q (praemia M) et exp. C uim pati om. CR pati oro] patior TQ 9 solliciti et cauti RQ in omnibus ... caute om. Q uos] nunc nos V, tunc T 10 petentium] penitentium B I ponderitis C ut pote T o in ras., ut postea CB 11 iudicaturi] dicaturi Q 13 qualitatis Q uel a u. promissum T 8. 1. 14 nobis ipsis M ips s. I. m. 2 (nobisa) 15 ipsas ecclesiae C1 16 ut] uti uobis R, ut in nobis C dum C 17 niolata Q permaneat TQ quo T nec om. Q 18 quod minus C sed minus exp. 20 eaque T petentur 2; add. CB: non facile tribuantur (tributantur B) religiosa ... p. 516,2 mandaui om. CB 21 moderamini T eas TQ 22 gratificentur TQ in illicite T, inlicite Q (illiciteite M) cogitationes nundinas Q, cogitationes mundanas T 23 autcupantur T ) [*]( 33* )

516