Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Fretus ergo et dilectione et religione uestra quam satis noui his litteris et hortor et mando ut uos, quorum minime illic, inuidiosa et non adeo periculosa praesentia est, uice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit. habeatur interim quantum potest et quomodo potest pauperum cura, si qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt, ut his ad tolerandam paenuriam sumptus per uestram diligentiam suggeratur, ne quod circa fidentes tempestas non fecit circa laborantes necessitas faciat. confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. et quamquam sciam plurimos ex his fratrum uoto et dilectione susceptos, tamen si qui sunt qui uel uestitu uel sumptu indigeant, sicut etiam pridem uobis scripseram cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecumque [*]( 2 tum v ut] et C gubernaculum Cio 3 utilitati T (sed ti ex te) et] ex R 4 examinatam R, exanimata N delimare CRio possimus Cio adhnic T 5 tenerem NT respecto NT utilitatium NT 6 nostrum NRTV, nostrorum Cio pertinet NRT quorum C 7 redderetur NT 8 sua cura Ciov, sua T inpensa T et etiam N 9 consilii auctor] consiliator NT nec om. R me ... maxime orn. Rio 10 conspectu T eius loci] eis locis io, ei loco c C sed add. m. 2 in marg. ubi om. C, in quibus io fragitatus hanc R 11 me temere Cio 12 et dilectione] dilectione Cio relegione ex legione Cm. 2 nouis R 13 illic i s. I. m. 2 14 uice ex uite CT 15 abeatur N, habet aut R 16 si] se Cl, sed 02iov\' 17 stantis NT ■ christus R relinquerunt C 20 fatiet Cl 21 propensior] prosperior NT 22 susceptos] suspectos CR uestitum uel sumptus R 23 etiam om. N scribere C adhuc] huc C, om. V 24 carcerem C quicumque Cl )
Haec singula, oro uos, insinuate fratribus nostris. et quia exaltabitur qui se humiliauerit, nunc est ut magis insidiantem aduersarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur et acrior factus hoc ipso quo uictus est superantem superare conatur. dominus faciet ut et ego illos uidere et salutari exhortatione conponere mentes eorum ad seruandam gloriam suam possim. doleo enim quando audio quosdam improbe et insolenter discurrere, ad ineptias uel ad discordias uacare, Christi membra et iam Christum confessa per concubitus inlicitos inquinare, nec a diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere ut per paucorum prauos et malos mores multorum et bonorum confessorum gloria honesta maculetur: quos uereri debent, ne ipsorum testimonio et iudicio condemnati ab eorum societate priuentur. is enim demum confessor inlustris et\'uerus est de quo postmodum non erubescit ecclesia sed gloriatur.